Lingua Tsetsenica

lingua
Lingua Tsetsenica
Нохчийн мотт
Taxinomia:
Locutores: 1 354 705 (2010)
Sigla: 1 , 2 che, 3 che
Status publicus
Officialis Russia (Tsetsenia)
Privata Dagestania, Ingussetia, Georgia
Litterae: Cyrillica
Scriptura: Tsetsenica
Procuratio:


Lingua Tsetsenica[1] vel Tschetschenica[2] est lingua Caucasica Boreorientalis, qua loquuntur Tsetseni. In Tsetsenia lingua officialis est, ubi plus quam 1 354 milia homines anno 2010 ea loquebantur. Praeterea Tsetseni Daghestaniam et Ingussetiam incolunt. Saeculo undevicesimo interdum litteris Arabicis Tsetseni scripserunt. Anno 1865 primo scriptura Cyrillica Tsetsenica a Petro Uslar creata est. Anno 1925 scriptura Tsetsenica e litteris Latinis elaborata est, et post 1938 litteris Cyrillicis Tsetseni utuntur.

NotaeRecensere

  1. «Chechenia» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 213. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice).
  2. Cf. binomina Carabus (Microtribax) kasakorum tschetschenicus, Glis glis tschetschenicus, Platysma tschetschenicus.

BibliographiaRecensere

  • Гугиев Х. Г., Хумпаров А. X., Чентиева М. Д. Нохчийн меттан грамматика. Severae 1940. (ars grammatica) (Tsetsenice)

Nexus externiRecensere