Rutules[1] (ipsorum lingua мыхIаІбыр, translitteratio myhabyr) sunt gens in Caucaso Septentrionali. Lingua illorum lingua Rutulensis est. Rutules religiosi sunt Musulmani, ut plurimum Sunniti. Nunc in mundo circa 90 000 sunt, quorum plus quam 15 000 districtum nationalem Rutulense Daghestaniae incolunt. Ceteri disperse in Daghestania et in territorio Stauropolitano Russiae et in Atropatene habitant. Rutules gens est indigena, cuius maiores in Albania Caucasia habitaverunt, antequam terras Albaniae Caucasiae nationes Turcicae originis occupaverunt. Aliquando Rutules ut Lesghi frustra tractabantur, sed alia est gens aliaque lingua utitur.

Vicus montanus Rutul, districtus Rutulensis caput

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rutules spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!