Legio Externa Francica
Legio Externa[2] sive Extranea[3] Francica, Francogallice Légion Etrangère, est militaris Exercitus Francici pars, anno 1831 constituta, ut alienigenae in copiis armatis Francicis mereant. Legio, a praefectis Francicis ducta, cives Francicos quoque accipit, qui 24 centesimae tironum anno 2007 erant.[4]
Exercitatio Legionis Externae non solum in sollertiis militaribus, sed etiam in forti spiritu corporis hodie nititur; quod eos tam confirmat ut ei una operentur, quia eius homines ex variis civitatibus et variis culturis veniunt. Ergo, exercitatio saepe describitur non solum difficillima natura, sed res angoris psychologici. Miles per pugnam pro Francia vulneratus civitatem Francicam statim petere potest sub doctrina Français par le sang versé ('Francicus per sanguinem fusum'), condicione legitima.[5] Anno 2008, sodales ex 140 civitatibus venerant.
Legio Externa praecipue ad imperium coloniale Francicum protegendum et expandendum saeculo undevicensimo expedita est. Legio, in Algeria Francica locata, pacificationi et evolutioni coloniae interfuit.
Legio Externa Francica a Ludovico Philippo rege creata est, die 10 Martii 1831 ex legionibus externis Regni Francici. Inter tirones fuerunt milites ex externis legionibus Helvetica et Germanica monarchiae Burbonianae, nuper dimissis.[6]
Pinacotheca
recensere-
Legio Externa (Légion étrangère) anno 1852
-
Ornatus militaris legionarii per expeditionem Mexicanam anni 1863
-
Praesidium Legionis Externae Francicae Albaniae
-
Kepi albus (Képi blanc) Legionis Externae Francicae
-
Beret viridis (Béret vert) Legionis externae Francicae
-
Insigne pro beret exemplaris primi
-
Praefectus Paulus Fridericus Rollet (1875–1941), pater legionis
Nexus interni
- Legio Hispanica
- Legio Internationalis
- Beau Geste, mythistoria (in pelliculis saepe accommodata) quae vitam in legione describit
Notae
recensereBibliographia
recensere- Geraghty, Tony. 1987. March or die: a new history of the French Foreign Legion. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 0-8160-1794-8.
- McGorman, Evan. 2000. Life in the French Foreign Legion: how to join and what to expect when you get there. Central Point Oregoniae: Hellgate Press. ISBN 1-55571-532-X.
- Porch, Douglas. 1992. The French Foreign Legion: Complete History of The Legendary Fighting Force. Harper Perennial. ISBN 978-0-06-092308-2.
- Rousseau, Roger. 2006. The French Foreign Legion in Kolwezi. ISBN 978-2-9526927-1-7.
- Szecsko, Tibor. 1991. Le grand livre des insignes de la Légion étrangère. ISBN 978-2-9505938-0-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Legionem Externam Francicam spectant. |
- Situs proprius, www.legion-etrangere.com (Francice)
- Situs proprius, www.legion-etrangere.com (Anglice)
- Museum Legionis Externae Francicae, www.legion-etrangere.fr
- De Divisione Francica Daguet (Bellum Sinuosum Primum, 1990–1991), www.amicale-daguet.com
- De legione, foreignlegion.info
- Libri
- Rosen, Erwin (n. 1876). 1910. In the Foreign Legion, www.archive.org
- Bibliographia librorum de legione, www.booksandwriters.co.uk