Palatium Lateranense
Palatium Lateranense (Italiane Palazzo Laterano), olim Palatium Apostolicum Lateranense (Italiane Palazzo Apostolico Lateranense), vel aliquando Palatium Lateranum, est antiquum Imperii Romani palatium et deinde Medio Aevo principale episcopium Romanum et papae domicilium.
Palatium Lateranense, Archibasilicae Sanctissimi Salvatoris, templo cathedrali Romano, adiacens, a Museo Historico Vaticano nunc occupatur, quod historiam Dicionis Pontificiae inlustrat. Palatia Lateranensia officinas Vicariatus Romani condunt, cum conclavibus domiciliaribus Vicarii Cardinalis, legati papae ad administrandam Dioecesim Urbis seu Romanam commissi. Usque ad 1970, palatium fuit domus congerierum gravium Musei Lateranensis, nunc inter alias Musei Vaticani partes dispersarum.
Descriptio
recenserePalatium nominatum est pro familia Lateranorum nobili, quae cuncta obtinebant. Nerone imperatore autem possessor ultimus Lateranensis necatus est et palatium imperiale fiebat. Postea id nacta est Fausta, uxor Constantini Magni.
Ecclesia ibi instructa omnia papae donata sunt. In situ residentia papalis erat usque commigrationem Avennionensem. Papis Romam reversis palatium ruina factum est. Sixtus V anno 1586 aedes hodiernas erigi iussit; tamen hinc mox papae migrati sunt et in palatium venit orphanorum nosocomium et, Gregorio XVI regente, museum statuarum; quibus addita sunt pinacotheca et, Pio IX annuente, museum Christianum cum sarcophagis catacumbarum basilicarumque veterum, inscriptionibus, imaginibus variis.
In area antica invenitur cappella cum Scalis sanctis marmoreis XXVIII e Pontii Pilati domo Hierosolymitana. Traditur Iesum Christum his in scalis passionem suam orsum esse, quas fideles genibus nixi intrentur. Ibi etiam obeliscus Thebanus invenitur inde ab anno 1588, qui anno 357 in Circo maximo fuit. Agitur de maximo et vetustissimo obelisco Romano altitudinis 47 metrorum.
Archibasilica ad palatii latus stat, die Ascensionis DNIC in coelos e maeniano papae benedictiones spargebant urbi et orbi. Hodiernum delubrum stat in muris ecclesiae, quam Sergius III saeculo X pro Constantini Basilica lateranensi caduca erigi fecit. In fano isto ex anno 1123 synodi celebratae sunt; reliquiis sacris aedes pullulant. Cum in cursu temporis quasi omnes papae mutationes internas ordinavissent, aspectus hodiernus mixtura variorum architecturae generum est. Baptisterium antiquissimum contiguum est cum columnis porphyreis perpulchris octo in camera. Iam anno 1871 palatio status internationalis specialis datus est.
Fons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, vol 12. Lipsiae 1908, p. 222 (hic in interreti)
Bibliographia
recensere- Lucia Marchini, "Under the Lateran: From soldiers to saints on the Caelian Hill" in Current World Archaeology (21 Novembris 2018)
- Peter C. Claussen und Darko Senekovic: S. Giovanni in Laterano. Mit einem Beitrag von Darko Senekovic über S. Giovanni in Fonte (Corpus cosmatorum II, 2), Franz Steiner Verlag, Stuttgardiae 2008, ISBN 3-515-09073-8.
- Anton Henze: Kunstführer Rom. Reclam, Stuttgardiae 1994, ISBN 3-15-010402-5, p. 178–188.
- Peter Paul Ausserer: Pilger-Führer oder Wegweiser nach Rom und durch die Heiligthümer der heiligen Stadt. Kirchheim, Moguntiaci 1873.
- Walter Buchowiecki: Handbuch der Kirchen Roms. Vindobonae 1967–1974
- Bettina Burkart: Der Lateran Sixtus V. und sein Architekt Domenico Fontana. Bonnae 1989
- Mario Cempanari, Tito Amodei: La Scala Santa. In: Le Chiese di Roma Illustrate. Romae 1989
- Mario Cempanari, Tito Amodei: Storia Arte Culto del Santuario. In: Scala Santa et Sancta Sanctorum. Romae 1999
- Bruno Galland: Les authentiques de reliques du Sancta Sanctorum (Studi e Testi 421). Biblioteca apostolica vaticana, Romae 2004
- Julian Gardner (ed): Sancta Sanctorum. Electa, Mediolani 1996.
- Nadja Horsch: Ad astra gradus. Scala Santa und Sancta Sanctorum in Rom unter Sixtus V. (1585–1590). Römische Studien der Bibliotheca Hertziana, Bd. 35, Hirmer, Monaci 2014, ISBN 978-3-7774-8071-8.
- Herbert Kessler, Johanna Zacharias: Rome 1300. On the Path of the Pilgrim. Yale University Press, New Haven 2000, ISBN 0-300-08153-7.
- Philippe Lauer: Le palais de Latran. Étude historique et archéologique, Lutetiae 1911.
- Carlo Pietrangeli (Hrsg.): Il palazzo apostolico Lateranense. Nardini, Florentiis 1992, ISBN 88-404-1205-0.
- G. Rohault de Fleury: Le Latran au moyen-age. Morel, Lutetiae 1877.
- Gerhard Wolf: Salus Populi Romani. Die Geschichte römischer Kultbilder im Mittelalter. Weinheim 1990
Nexus externi
recensere- Palatium Lateranense (tabula plateae et scalpturae)