Guanaco.jpg

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Camelidae 
Genus : Lama 
Species : Lama guanicoe 
(Müller, 1776)
   
Conservationis status

Lama guanicoe est species mammalium familiae Camelidarum ordinis Artiodactylorum, quae in America Australi endemica est et artissime cum Lama glama cognata est. Epitheton specialis ex huanaco (litteris hodiernis wanaku), vocabulo Quechuano, derivatur.[2] Animalia iuvenia chulengos appellantur.[3]

Calvaria Lamae guanicois.
Grex Lamarum guanicoum.
Grex Lamarum guanicoum in Chester Zoo.

Descriptio et oecologiaRecensere

Lama guanicoe ad armum est ab 1.0 ad 1.3 metra alta, corpore a 2.1 ad 2.2 metra longa.[4][5][6] A 90 ad 140 chiliogrammata ponderis est.[7] Color pellis minime variat (pellis Lamae glamae domesticae dissimilis), a brunneo pallido ad atrocastaneum varians, alboque infra tinctus. Facies cana et aures parvi rectique sunt.

Lama guanicoe est unum ex maximis mammalibus terrestribus in America Australi hodie endemicis.[8] Inter alias megafaunas mammalianas ponderis similis aut maioris sunt Tapiridae, Blastocerus dichotomus, Odocoileus virginianus, Tremarctos ornatus, et Panthera onca.

Inter praedatores naturales sunt Puma concolor et variae Canidae.

SubspeciesRecensere

Sunt quattuor subspecies descriptae.

  • Lama guanicoe guanicoe
  • Lama guanicoe cacsilensis
  • Lama guanicoe voglii
  • Lama guanicoe huanacus

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. IUCN (vide situs scientificos).
  2. "Guanaco – LAMA GUANICOE". America Zoo. Lesley Fountain .
  3. "Species Profile: Guanaco". Concervación Patagonia. 22 Decembris 2011 .
  4. Stahl, Peter W. (4 Aprilis 2008). "Animal Domestication in South America". In Silverman, Helaine; Isbell, William. Handbook of South American Archaeology. Springer. pp. 121–130. ISBN 9780387752280 /
  5. "Guanaco - Facts, Diet, Habitat & Pictures". Animalia. 22 Augusti 2019 
  6. https://www.dimensions.guide/element/guanaco
  7. "Lama guanicoe". Animal Diversity Web. 18 Iulii 2016 .
  8. San Diego Zoo's Animal Bytes.

BibliographiaRecensere

  • Fowler, Murray E. 1989. Medicine and surgery of South American camelids: llama, alpaca, vicuña, guanaco. Ames: Iowa State University Press. ISBN 0813803934.
  • Raggi Saini, Luis Alberto. 2000. Camélidos en Chile: situación actual y perspectivas. Urbe Sancti Iacobi: Fundacion para la Innovación Agraria, Ministerio de Agricultura. ISBN 9567874034.
  • Torres Santibáñez, Hernán. 1986. Distribución y conservación del guanaco. Gland Helvetiae: International Union for Conservation of Nature and Natural Resources. ISBN 2880323096.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lamam guanicoen spectant.
  Vide "Lamam guanicoen" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks