Jehuda ha-Nasi (Hebraice: יהודה הנשיא), Jehuda I vel Rabbenu ha Qadosch (רבנו הקדוש, „Sanctus Rabbinus noster“), qui in Talmude tantummodo Rabbi appellari solet (natus circiter 165; mortuus die 15 Kislev 217 in Sepphoris, tum Diocaesarea), fuit rabbinus saeculi secundi (tanna quintae generationis) et dux populi sui. Ita optime de religione Iudaica meritus est, ut Misnam redegit et interpretationibus Halachicis adiungendis ad finem duxit.

"Catacumba" no. 14, sepulcrum rabbini Judah ha-Nasi. Beit Shearim

NominaRecensere

Nomine honorifico "nasi" (patriarcha) usi sunt praesides Synedrii. Primus erat, cui titulus "nasi" nomini adiunctus est, in litteris saepe "Rabbi Yehuda ha-Nasi" vocatur. Saepius autem (et semper in Misna) solum "Rabbinus" (רבי‎) appellatur, quasi magister magistrorum. Interdum et "Rabbenu" (= "magister noster") aut "Rabbenu HaQadosh" (רבנו הקדוש‎, "Sanctus Rabbinus noster") ob pietatem eximiam vocatur.[1]

VitaRecensere

Pauca de vita eius pro certo habetur: Misna et Talmud nihil ad rem conferunt; itaque vita e narrationibus posteris conicienda est.

Jehuda eodem die, quo Rabbinus Akiba martyrium obiit, natus esse traditur[2], id est circa annum 135, cum seditio Barchochebae a Romanis oppressa est. Mortuus est secundum traditionem anno 200. Scientifici hodierni autem eum ciriciter annis 150–220 vixisse putant. Locus, ubi natus est, ignotus est; iuventutem egit in Usha, tum locus medius theologiae rabbinicae, ubi pater eius Simeon ben Gamaliel II officio patriarchae ("nasi") functus est. Ibi etiam linguam Graecam doctus esse videtur, quam linguam maxime amabat.

Patre mortuo in locum Beit Shearim profectus ibi synagogam scholamque administravit et sub annum 190 patriarcha factus est, Romanis faventibus, ut fabulae fulcire videntur, quae eum amicum cuiusdam imperatoris "Antonini" (forsitan Caracalla[3]) fuisse tradunt.

Maxima auctoritate floruit, non solum ob officia pro populo impleta sed imprimis, quod Misnam confecit.

SententiaeRecensere

  • Israel Konovitz: Rabbi Judah ha-Nasi (Rabbi). Collected Sayings. Hierosolymis 1965 (Hebraice).

BibliographiaRecensere

  • Samuel Krauss: Antoninus und Rabbi. Sänger & Friedberg, Vindobonae 1910.
  • Aharon Oppenheimer: Rabbi Judah ha-Nasi. Statesman, Reformer, and the Redactor of the Mishnah. Mohr Siebeck, Tubingae 2017, ISBN 978-3-16-150685-7.
  • Solomon Schechter, Wilhelm Bacher: Judah I. In: Isidore Singer (ed.): Jewish Encyclopedia. Funk and Wagnalls, Novi Eboraci 1901–1906.


NotaeRecensere

  1. Quoad attestationes nominum vide articulum en:Jehuda ha-Nasi in Vicipaedia Anglica.
  2. bKiduschin 29a; in: Michael Krupp: Der Talmud. Eine Einführung in die Grundschrift des Judentums mit ausgewählten Texten. p. 47.
  3. Caracalla annis 199 et 215 Palaestinam visitavit. Antoninus Pius autem multo ante mortuus erat, quam Jehuda ha-Nasi officio functus est.