Iacobus Bruce
Iacobus Bruce (natus Kinnaird in Comitatu Sterlinensi(en) die 14 Decembris 1730; ibidem mortuus die 27 Aprilis 1794), alumnus Scholae Harrovianae et Universitatis Edinburgensis, fuit scriptor, botanicae peritus, et explorator Scoticus. In Regalem Societatem anno 1776 cooptatus est.
Iuventus et munus
recensereBruce magna hereditate et fundis vastis in Scotia affectus est. Itaque scholas optimas frequentabat et multa itinera fecit. Anno 1754, filiam mercatoris vinorum Londinii in matrimonium duxit, quae autem mox mortua est. Eius patre anno 1758 mortuo, Bruce magnam hereditatem accepit. Quod interea linguas multas - inter quas et Arabicam edidicerat, consul Britannicus in Algerio creatus est. Quo munere annis ab 1763 ad 1765 fungebatur. Deinde mandato Britanniae per civitates Maris Interni itinera fecit, ut antiquitates aevorum Romanorum et Graecorum perscriberet.
Expeditio fontium Nili
recensereAnnis ab 1768 ad 1773 Bruce expeditionem suscepit, qua fontes Nili invenire sperabat. Et profecto invenit fontem [[]Nilus Caeruleus|Nili Caerulei]] in Aethiopia. Diu nihil nuntii de eo in Britanniam veniente, Bruce mortuus habebatur et heredes iam magnas eius possessionies inter se dividerant, Postquam tandem domum revertebat, multi id eum adeptum negaverunt, sed anno 1790 quinque libros de factis suis et de Aethiopia, eius historia, geographia, et flora composuit. Qui libri statim in alias linguas converti sunt.
Opera
recensereBibliographia
recensere- "James Bruce" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu