Itys
Itys[1] in mythologia Graeca fuit miserrimus filius Terei, Thracum regis, et Procnae Atheniensium regis Pandionis filiae. Nam ab ipsa matre caesus et aeneo magno concoctus ut epulum quoddam sacrum ignaro patri adpositus est. Huius horrendi facinoris causa fuit quod Tereus Procnae sororem Philomelam vi stupraverat atque ne rem divulgare posset eius linguam secuerat atque remotis stabulis occulte custodierat. Simul mortuam esse omnibus dictitans per mendacium lugebat eam. Re cognita Procne hanc atrocem ultionem excogitavit atque peregit.
Quam infaustis ominibus natus esset Itys talibus versibus declarabat poeta Ovidius ː
- Eumenides stravere torum, tectoque profanus
- incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
- hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
- hac ave sunt facti
Notae
recensereFontes
recensere- Aeschylus, Agamemnon1142-5
- Apollodori bibliotheca III.14.8
- Aristophanes, Aves 210-4.
- Hyginus mythographus, Fabula 45
- Odyssea XIX.522-523
- Ovidius, libro sexto Metamorphoseon, 424sqq.
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis V.4 et XXIV.3 et XLI.8-9
- Seneca, Agamemnon 670-2
- Sophocles, Electra 147-9
- Thucydides, libro secundo De bello Peloponnesiaco 29.3