Ismael (Islamus)
Ismail (Arabice إسماعيل Ismâ`îl), Ismael in Vetere Testamento appellatus, in Islam ut in Iudaismo et Christianitate est filius Ibrâhîm (Abrahae in Bibliis Sacris), ancillae Agar (Hājar) natus. Qui in Islam habetur propheta (nabi) et proavus Machometi. Cum urbe Mecca et constructione Caabae consociatus est, atque a nonnullis cum Arabibus aequiparatus. Inveniuntur fabulae de Ismail non solum in textibus Iudaeis et Christianis, sicut Biblia Sacra et Midrash rabbinico, sed etiam in fontibus Islamicis, inter quos sunt Alcoranum, commentarii Coranici, hadith, congeries historiographici sicut Muhammad ibn Jarir al-Tabari, et Isra'iliyat (textus Islamici de personis biblicis vel antiquis Israelitibus qui ex fontibus Iudaicis vel Christianis oriuntur).[1][2]
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Firestone, Reuven. 1990. Journeys in Holy Lands: The Evolution of the Abraham-Ishmael Legends in Islamic Exegesis. Albaniae: State University of New York Press.
- Ghawri, Abdus Sattar. 2004. The only son offered for sacrifice Isaac or Ishmael?: With Zamzam, al-Marwah and Makkah in the Bible. Lahore: Al-Mawrid (Distributors, Dar-ul-Tazkeer).