Iohannes Rawls

philosophus Americanus

Iohannes Bordley Rawls (21 Februarii 192124 Novembris 2002) fuit philosophus Americanus, postremo professor philosophiae politicae Universitatis Harvardianae. Anno 1971 libro innotuit quem de doctrina iustitiae (A Theory of Justice, quem brevitatis causa appellabimus Iustitiam) scripsit. Constat fere inter omnes hunc librum magno momento philosophiam politicam impulisse ad quaestiones vitam cotidianam attingentes. Antea enim multi philosophi Americani politicam defugerunt philosophiam, atque ethicam putaverunt solum de logica terminorum moralium tractare.[1] Deinde multis commentariis in medium prolatis librum de liberalismo politico (Political Liberalism) scriptum anno 1993 edidit, in quo confessus est doctrinam suam viginti fere annis ante prolatam nondum esse perfectam. Denique paucis annis ante diem supremum, cum iam adversa valetudine confectus erat, ultimam limam dedit libro de iure populorum (The Law of Peoples) disputanti, qui anno 1999 e prelo editus est. Quo libro lineamenta ethicae globalis adumbrantur.

Wikidata Iohannes Rawls
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Rawls: imago
Iohannes Rawls: imago
Nativitas: 21 Februarii 1921; Baltimora
Obitus: 24 Novembris 2002; Lexingtonia
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Margaret Warfield Fox
Proles: Anne Warfield Rawls

Memoria

Doctrina sua, quam libris exposuit et commentationibus defendit, animos tetigit permultorum philosophorum, sociologorum nec non politicorum. Nam secundum aestimationem caute factam, haud minus quam quinque milia librorum commentationumque de Iustitia partim quidem disserentium anno 2000 tenus prolati erant.[2] Quod ad scripta commentationesque postea edita attinet, sine dubio totidem fere numero sunt, etsi auctore mortuo certe futurum sit, ut paulatim magis magisque per aliorum intellectum explicentur.

De vita recensere

 
Propatulum Harvardianum haud procul ab Aula Emerson situm, ubi Iohannes Rawls sedem operis suam habuit.

Iohannes Rawls (vulgo: John Rawls) natus est Baltimorae die 21 Februarii 1921, secundo genitus quinque filiorum Gulielmi Lee Rawls et Annae Abell Stump. Diploma maturitatis anno 1939 assecutus studia philosophiae apud Universitatem Princetoniensem iniit. Anno 1943 incipiente Baccalaureatus summa cum laude creatus munus militare sustinebat usque ad finem belli orbis terrarum pedibus in Pacifico oceano serviens. Proeliis interfuit in Nova Guinea, Philippinis, Iaponia commissis. Suis ipse oculis vidit, quantum interitum Hirosimae effecerit bomba atomica.

Anno 1946 se ad studia recepit. De his temporibus narrat in colloquio diurnario, cui soli, dum vixit, concessit. Interrogatus dixit se aequabiliter taedere et trucidationum hominum inermium a foederatis factarum et facinorum fanaticorum Iaponiensium et belli amoris nazistarum a vitae veritate alieni. Philosophiae studio ab initio quidem incubuerat, sed tantas belli calamitates expertus ab eo tempore philosophiae politicae se dedit. Tres fere anni navitatis pleni sunt secuti, quibus et Margaretam Warfield Fox (anno 1949) uxorem duxit et dissertationem inauguralem confecit. Ad doctoris gradum anno 1950 promotus apud suam almam matrem Princetoniensem praecepit, quoad anno 1952 stipendii Fulbright ope Oxoniam profectus est, ubi Isaiam Berlin et Herbertum Hart philosophos rerum politicarum et iuris audivit.

In Civitates Foederatas Americae reversus philosophiam annis 19531959 praecepit apud Universitatem Cornellianam, deinde annis 19601962 apud MIT, unde ad Universitatem Harvardianam pervenit. Harvardiae et officia praeceptoris et studia perrexit ad genera iustitiae pertinentia. Itaque anno 1971 opus magnum (de quo infra) de ratione iustitiae e prelo edidit. Anno 1973 professoratum philosophiae accepit nomini Ioanni Cowles dicatum, et denique professoratu universitario nomini Iacobus Bryant Conant dicato est anno 1979 ornatus. Quem locum duodecim annos obtinuit, quoad septuagenarius factus est emeritus. Aliquot post menses adversa valetudine apoplexibus effecta est ad minutiores operum impensas coactus. Summam doctrinae suae Burton Dreben amico adiuvante opere (de quo infra) de iure populorum disserenti. Quod opus anno 1999 in lucem prolatum est. Eodem anno est duobus praemiis honoratus, nempe praemio Schock ab Regia Scientiarum Academia Svecica donato ac clipeo rerum humanarum nationis ab NEH dotato. Lexingtoniae die 24 Novembris 2002 morbi sequelis confectus vita defunctus est.

De ratione iustitiae recensere

Liber qui est de doctrina iustitiae (A Theory of Justice) recens ab editione animos philosophorum politicorum vexavit, ut usque vexat hodie. Et sectatores sibi conciliavit et severrimos accepit adversarios. Propter librum quem composuerat quaestiones normativae philosophicos resuscitare coeperunt animos. Propterea etiam Thomas Hobbes, Ioannes Lockius, Immanuel Kantius aliique praecipui rerum politicarum philosophi recentioris aetatis novam in praesentiam venerunt, quod Rawls contractum civilem e contractu sociali ad ethicam accommodavit.

De multiplicitate persuasionum recensere

Philosophia ab Rawlsio concepta in multiplicitate consistit persuasionum ethicarum politicarum religiosarum. Itaque iustae civitatis est opinionum aestimationumque pluralitatem probare ac sine ira et studio accipere. Iusta est civitas, si civium tuetur et sustinet conatus efficiendi quidquid magni quisque faciat et quemcumque finem sibi constituat. Civitatis autem non est ulli parti, ubi de bono definiendo agitur, intervenire. In Iustitiae libro Rawls accuratius arguit homines in tanta opinionum ad ethicam politicam religionem pertinentium diversitate, colloquio deliberativo constituto, posse de civitate constituenda rationem inter se contrahere et de principiis iustitiae, quibus ordo ille nitatur, decernere. Civitatis quidem est nullis persuasionibus favere, verum tamen potest subsidio esse civibus, ut bonum suis rationibus idoneum appetant. Sed civitatis non est decernere, qua in re consistat bonum appetendi dignum. Quod efficere potest civitas, dummodo eas tantum praebeat res, quae aut in omnibus notionibus boni singularibus insint a civibus habitis aut commodis prosint cuiusque civis provehendis.

Rawls principia ad iustitiam pertinentia ita proposuit, ut nullis coniecturis metaphysicis nitatur de vitae sensu aut de humano bono factis. Initium cepit ab singulari homine ratiocinativo suo commodo inservienti et studuit demonstrare prudentis esse sui commodi causa certa principia approbare ut fundamenta vitae civilis. Nec tamen doctrinam suam dixit in omnibus morum culturis vitaeque condicionibus valere. Praesertim id egit, ut exemplum proponeret iis civitatibus aptum, quarum nota esset multiplicitas persuasionum vivendique modorum ac ratio efficiendarum mercium praemiis incitamentisque innixa. Doctrinam suam liberalismum politici generis nominavit, ut expressis verbis se diceret rerum ordinem ad certam vitae formam historicam idoneum proponere. Negavit igitur de universalibus legibus ethicis agi.

Praecipuae notiones quibus Rawls doctrinam suam evolvit sunt positio originalis et velum ignorantiae. Quae notiones indicant conditiones, quibus de iustitiae principiis sit decernendum. Animo sistat quisque se ipsum in positione originali, ubi de iusta civitate constituenda agitur. Dum haec geruntur, nemo suam novit potentiam suumve comperit statum futurum. Quo valeat, quid appetat, nemo non ignorat. De principiis iustitiae temere decernendum est tamquam post praetentum ignorantiae velum.

Sunt etiam primaria bona ab omnibus appetita hominibus, qualescumque sint potentia, statu, vitae consuetudine. Iura et libertates atque actionis suique dignationis facultates sunt primaria bona; eadem sunt etiam res opesque pecunia aestimabiles, quippe quae ad qualemcunque finem utiles sint. Propter hanc notionem, civitati functiones munerum multo plurium commendat Rawlsiana iustitiae doctrina quam aliae doctrinae contractum civilem incipiente aetate moderna professae. Hobbes Locke Rousseau Kant, licet opinionibus inter se differant, eo consentiunt, quod iustae civitatis est nihil nisi imprimis iura, libertatem, opes civium tueri: civitatis plerumque non esse materialibus opibus dispensandis intervenire. Rawls autem contra putat iustitiam etiam opum dispensationem postulare: Ex altera parte, civitas, ne ulli faveat, imprimis efficiendis dispensandisque primariis bonis operam impendat.

Rawls iustissima existimat principia a prudentibus posteritatis insciis propter suum commodum praeoptata. Si quis sui commodi appetens, quas res magni aestimaturus sit, nescit, consentaneum est eas optet vivendi condiciones, quibus primaria bona quam plurima sibi possit praestare. Si porro ignorat sui commodi studiosus ille potentiam sibi futuram statumque posterum, consentaneum est velle civitatem ita construi, ut, qualiscumque in civitate sit futurus, primaria bona sortiatur quam plurima: civitatem igitur ita esse constituendam, ut singulari cuique homini, sive sapiat seu insipiat, quam optimus sit status.

De libertate et utilitate recensere

In iusta quoque civitate fieri potest, ut non solum opes pecunia aestimabiles sed etiam agendi et dignitatem consequendi facultates aequaliter non distribuantur. Itaque Rawls duo proponit iustitiae principia, quibus distributio primariorum bonorum praescribitur:

  1. Principium libertatis: Unicuique civi quam amplissima sit eius generis libertas, quae cum aliorum consortium libertatibus eiusdem amplitudinis congruat.
  2. Principium differentiae reapse duobus in subprincipiis constat. (a) Aequalitas opportunitatis: Primaria bona omnibus civibus sint aeque facilia appetitu. (b) Maximificatio utilitatis inopium: Inaequalitas primariorum bonorum sic tantum toleretur, ut utilitati sit inopibus civibus.

His principiis ita praemandatus est ordo internus, ut principium libertatis alia antecedat principia, cum autem intra principium differentiae aequalitati opportunitatis postferatur utilitatis maximificandae principium.

Dubitavit tamen Rawls, an in civitate, iusta quidem, fieri possit, ut libertates vel opes hominibus sint aequales. Libertates duobus consiliis, his ex principiis conclusis, coërceri possunt. Primo, libertatis consortes coërceri iustum est iustitiae ipsius causa, ut summa libertatis communis aequaliter consocietur. Secundo, principio differentiae consequens est libertatem coërceri, ut civium libertatis minime consortium libertas quam maxime amplificetur. Ex ordine principiorum porro sequitur, ut inter primaria bona libertates magis valeant quam opes pecunia aestimabiles. Itaque libertatem semper iniustum est opibus oeconomicis permutari.

Rawls autem libertatem admodum artis finibus circumscripsit, nam plerumque de libertate dicendi, religionis, socialiter vivendi, quocumque proficiscendi disputat. Quae libertates quam aequissime distribui debent in civitate si iusta est. Omnibus iustae civitatis civibus eaedem conceduntur libertates primariae, sed, ut ex principio differentiae sequitur, quibusdam etiam certae libertates addi possunt, quibus libertates, quarum omnes cives debeant esse consortes, augeri possint.

Ex libertatibus, quam aequissime distributis quidem, non sequi videtur Rawlsio, ut civibus sit aequalis facultas pro dignitate vivendi. Facultates enim pro libertate vivendi cuique quam maxima impertita reapse ab indole, opibus, statu cuiusque civis dependere videntur. Itaque civi docto, opulento scribendique perito facilius est dicendi libertate uti quam indocto cuidam inopi parumque litteris erudito. In iusta quidem civitate utrique quam aequissima esse debeat facultas suam opinionem dicendi, sed Rawls potius libertatem ipsam quam facultatem libertate utendi dicit quam aequissime esse distribuendam; hanc tamen ita esse distribuendam, ut inopibus quam optima sit; cum principium differentiae subiectum sit principio libertatis, necesse esse opes quam optime distribuantur ad modum principio libertatis exactum, id est, salva libertate dicendi, proficiscendi, pro dignitate vivendi. Intra principium differentiae invicem maximificatio utilitatis civium inopium sic tantum licita est, ut omnibus aequalis concedatur facultas meliores status appetendi. Perpetua privilegia alicui ordini civium impertiri non licet, etiamsi meliorem aliquando prosperitatem afferat inopibus. Si, puta, pecuniae quaestu mulieribus omnino intercluso familiis in summa maiores opes unde vivant afferantur, nonne sit civitas ita dispensanda? Rawls hoc negato docet prosperiatem pro libertate substitui non posse in civitate iusta.

Principium differentiae civitatem et oeconomiam mercatui fundatam poscit, ubi cives bonae indolis praemio afficiuntur pro ingenii facultatibus ad bona necessaria facienda adhibitis. Oeconomia mercatoria coërcenda est, et principio differentiae civitati potestas datur tributa imponendi reditusque transferendi ad statum inopium meliorem reddendum. E principio differentiae reapse sequitur, ut, tributis exactis, civibus ingeniosis tantum (neque plus) redituum relinquendum quantum ad incitamentum oeconomicam necessarium sit. Ad summam, tributi exactionem quam maximam esse oportet, dummodo videatur, ut modus servetur, quo excesso voluntas operandi decrescat, quo facto et redituum et tributorum deminutio civitatem maneat. Prout enim tributorum reditus deminuant, eo minus supersint civibus retribuenda, quod inopibus quoque detrimento sit. Sin autem reditus quam maximi tributorum inter cives aequantur (ita enim docet Rawls) opes quam maximae inopibus transferri possunt. Onus tributi deminui potest prout deminutione voluntas operandi incitatur. Hac tantum condicione maximificatur tributorum exactio et inopibus translatio. Iusta distributio redituum a principio differentiae praedicta comsummandam antecedit productionem nationalem.

Rawls doctrina sua iudicium de utilitarismo facit. Id praesertim utilitarismo obicit, quod consummatam utilitatem curare videatur; ex quo dicit sequi, ut nonnulli homines utcumque tractari haberique possint. Ad utilitarismi rationem approbandum est minorem hominum numerum inopia premi, dummodo plurimorum utilitati consulat. Porro, videtur utilitarismus ad voluntates tam simplices reddendas inducere, ut quam facillimae sint expletu. Itaque Rawls, cum rationem utilitariam iniustitiae favere iudicaret, principium libertatis anteposuit principio differentiae: cuique homini sit inviolabilis libertas suam mensuram suumque specimen optandi.

Iudicia recensere

Iustitia non solum suasores ardentes sibi conciliavit sed etiam permultos dissuasores recepit. Haec sunt inter alia quae Rawlsio ab adversariis obiecta sunt.

Libertarii recensere

Aestimatores libertarii sive extremo liberalismo faventes dicunt libertatem singulorum principio differentiae nimis coërceri. Huic enim decreto nititur: facultates hominum communiter ad omnes pertinere; itaque iustum esse earum proventus ita distribui, ut quam optimi sint inopibus effectus. Libertarii autem dicunt cuique homini fas esse suas facultates suo arbitrio ad suam utilitatem adhibere. Civitatis nihil aliud esse nisi ordini et securitati consulere.

Aequalitarii recensere

Quiqui aequalitarismo student animos in contrariam partem vocant. Secundum aequalitarios, cum libertati tum praesertim facultati libertate utendi consulendum est. Nam quam late pateant libertatis iurumve politicorum fines minoris est momenti quam vera actionis potestas. Rawls ab aequalitariis in eo reprehenditur, quod nimis sit placabilis, id est, quod opes suadeat aequandas solum prout fieri possit salva arce et receptaculo imperii politici.

De opibus maximificandis recensere

Dubium est, an singulorum felicitas et civitatis iustitia libertatibus oeconomicisque opibus adaugendis necessario crescant. Ut iam dixit Aristoteles, divitiae coacervatae possunt homini nocere. Quod maioris videtur esse momenti, periculum est, ne maximificatio auctus oeconomici oecologicum postremo efficiat interitum. Doctrina Rawlsiana, licet maioris suadeat esse momenti inopium statum meliorem reddi quam oeconomicam civitatis ubertatem continuo augeri, tamen non videtur patefecere, quo consilio sine ubertatis auctu melior reddatur inopium status.

De vita beata recensere

Solitum est hominum multiplices conatus finesque sibi constitutos in duo verba premi: Vita beata. Quam vitae beatitudinem quisque diversissimis expetit modis, qui nulla mensura unica vel communi inter se possint comparari. Cum formae et sensus vitae beatae incomparabiles sint, vita civilis quibus adminiculis sustineri oporteat, non item est intellegendum ut intellexit Rawls. Itaque sunt qui dicant hunc nimis ad opes oeconomicas incumbere, cum potius necessitates humanas satiari facultatesque apte agendi sustineri oporteat.

De principio differentiae recensere

E principio differentiae difficile est dictu, quo pacto iniqua civium tractatio qualesque oeconomicae inter cives differentiae re vera approbari possint. Ab hominum opinionibus civiliumque rerum condicione denique dependet, quantis incitamentis opus sit, ut cives ad communi bono laborandum consentiant. Neque vero doctrina Rawlsiana quidquam dicit, qua ratione politica impleri possit principium differentiae. Ad summam, obicitur quod se ab usu vitae cotidinae abstrahat.

Inter cives an apud iudicem recensere

Rawls etiam in eo reprehenditur, quod disceptationes ad iustitiam pertinentes velit de negotiis politicis in constitutionem civitatis demovere. Controversias enim civiles intellegit non ad politicas deliberationes, interdum compromissa quoque tolerantes, pertinere sed potius in iudiciariis esse. Itaque nonnulli aestimatores satius putant de iustitia quaestiones in propatulo inter cives diiudicari. Credunt enim has controversias, ne in discrimen veniant, inhiberi, dummodo de civium libertatibus atque iuribus, de reditus distributionibus, de finibus vitae venerandae inter cives compromitti satis habeatur, nullis sententiis, quae apud iudicem de his controversiis darentur, ad gradum decreti philosophici elatis. Neque velum ignorantiae ab Rawlsio excogitatum ab omnibus approbatur, immo sui fraudatio habetur: dubium esse, an homines de iustitia tamquam ex aequo decernere velint coniunctim cum aliis, quorum intellectus boni et mali ab suis valde abhorreant.

An iustitia in doctrinam reddi possit recensere

Sunt qui dicant non posse omnium consensu de principiis iustitiae decerni in civitate multifida, nempe permultos complexa greges et ordines vitarum forma inter se differentes, neque esse consensum vi et manu expetendum: Dissensiones, cum facile civiles exacuant discordias atque reconciliatoriis officiant compromissis, non esse movendas extra decisiones politicas. Immo, cum dissensiones ad iustitiam pertinentes non possint animo a partium studio alieno decerni, decisiones de civium libertatibus iuribus officiis, de reditus distributionibus tuendaeque vitae finibus factae nihil denique esse nisi compromissa politica; quae cum ita sint, absurdum civilique detrimento esse in generali iustitiae doctrina excogitanda perseverari.

De liberalismo recensere

Iustitia ardentem produxit disputationem quae nondum desiit. Deinde multis pertractatis quaestionibus studiisque doctrinae suae recultis librum de liberalismo politico (Political Liberalism) compositum anno 1993 e prelo edidit, in quo principiis libertatis et differentiae eiectis professus est doctrinam suam bis decennio ante prolatam praeter exspectationem nondum adeo esse progressam, ut aestimationibus ethicis politicis religiosis libera esset. Velum autem ignorantiae voluit servare – ea quidem exceptione, ut ii qui post velum sint ignorent, quali mensura ethica libertates sigularium hominum aestimaturi sint. Civitatem enim condituri nescimus, utrum in ea individualistae liberales futuri simus an conservativi consensui religioso adhaerentes. Rawls nihilo minus contra complures existimatores asseverare pergit individualistas et conservativos omnium consensu de iusta constitutione civitatis coniunctim decreturos esse, ideo nempe quod omnibus quam optima sit decisio. Etsi huiusmodi civitas liberalis sit statuminibus politicis, tamen civi cuique licet etiam vitae forma haudquaquam liberali se obligare. Qua de causa Rawls suam doctrinam politicum appellat liberalismum.

Rawls ethicum genus ab liberalismo politico distinguit. In liberalismo ethico libertates singulorum hominum atque specimina vel notiones sui iuris vivendi tanti sunt dignanda, ut tales solum institutiones, usus traditique consensus approbari possint, qui singularium civium libertatibus praestandis prosint saltemve congruant. Politici autem liberalismi est non negare hominum coëtus esse in civitate, qui de ethica et religione discordent differenterque sentiant, qua ratione ad communitatem referantur individui. Rawls enim liberalismo politico id agit, ut hae quoque complexiones hominum credantur reverentia mutua abhibita sibi invicem concedere, ut sui iuris sit utraque pars.

Rawls etiam duo genera speciminum humanitatis distinguit, scilicet specimina politica et specimina comprehensiva sive omnia complectentia. Quibus definitis dicit liberalismi politici esse efficere, ut haec duo speciminum genera inter se quam optime congruant. Liberalismo politico consentaneum est incolas civitatis democraticae varia specimina familiae, religionis vitaeque privatae habere, quorum omnia non ex individualismo vel liberalismo sed ex traditi consensus varietatibus oriuntur. Haec vero specimina totam vitam complectentia dignationem et suum locum merent, prout usui et rationi obsequuntur civitatis democraticae, nam secundum liberalismum politicum, civitatis est comprehensivas opiniones nullo discrimine habere. Hae sunt civium libertates, verum tamen democratica vitae forma postulat, ut omnes cives possint agendis politicis interesse. Quam ob rem etiam videndum est, ne quis eruditionis remaneat expers. Ideo igitur approbari non possunt ea specimina comprehensiva, quae religionis causa eruditionem puellis aut vitam publicam mulieribus interdicant.

In liberalismo politico, civitatis non putatur esse specimina ab unoquoque homine singulari magni aestimata provehere, nisi forte de speciminibus politicis agitur, quippe quae ad omnium civium aequalitatem spectent. Extra instituta politica civitatis non est moribus traditis ab variis civium coëtibus sustentatis obstare, nisi vero necessitate quadam politica ita fieri consentaneum est. Liberalismo politico denique id agitur, ut et individuis et coëtibus quam amplissimae sint libertates vitae formarum, dummodo eae ne cum speciminibus politicis discrepent.

Iudicia recensere

Etsi nonnullae res hoc libro mutatae sint – mentionem exempli causa faciamus transitus ab ethica ad politicam – infitiandum non est tenorem argumentandi eundem fere remansisse. Itaque ea quae de Iustitia facta sunt iudicia etiam in liberalismum politicum valent. Si quidem illud opus ab adversariis est multis ex rebus in dubium vocatum, hoc profecto eo magis vexatum est opus, variae socordiae accusatum,[3] etiam in animi commotione obiurgatum.

Unum est quod iustitia (vel accuratius politica iustitia distributiva) in libertatem atque aequalitatem ab Rawlsio redigitur. Quo ab nonnullis putatur notio iustitiae debilitari. Iniustitia enim haudquaquam libertate aut aequalitate impeditur. Homines liberi se possunt iniuste gerere; aequaliter haberi inaequalitatem parare potest. Omnesne eadem mereamur? Alii quidem putant iustitiam oportere non solum libertate atque aequalitate valere. Num bonitas aequalitatis sola in malitia inaequalitatis consistit?

Etiam de efficientia Paretiana ambigitur. Dixit enim Vilfredus Pareto civitatem prosperari, si nonnulli nullis pauperioribus factis hominibus ditescant. Quae doctrina ab Rawlsio ethicas ob causas repudiata ita mutata est, ut nemini ditescere, nisi eadem opera omnes aliquatenus ditescant, liceat. Quae opinio principium differentiae redolet. Opportunitatis aequalitati quidem nemo obstare videtur, sed sunt qui Rawlsium dicant quasdam praeterire quaestiones, sicut hanc: Effectus inaequales ab aequalibus opportunitatibus ortos qua ratione respiciamus? Sisyphum saxum versantem paene aspicimus, namque hoc modo inaequalitates potius denuo distribui quam deminui videntur.

Sunt etiam qui admoneant Rawlsium omnes eodem pectine tondere inopes, quamquam unius generis non sint: alios inopes esse, quod in adversam fortunam devenerint, alios autem, quod sua sponte rem male gesserint. Num eodem studio omnes cives sine distinctione utrique generi iustum ducant opitulari?

Ad summam, liberalismo politico multi sunt adversarii, quorum pars Rawlsium nimiae accusat tolerantiae, pars autem putat persuasionum varietatem nimium opprimi. A Platone usque ad Rawlsium doctrinas habemus ad optimum genus civitatis pertinentes. Quae cum ita sint, forsitan doceamur nullam civitatem doctrina philosophica regi posse.

De globali iustitia recensere

Quae Rawls de iustitia per orbem terrarum, fines singularum civitatum superanti, dixit, etsi severrimis verbis reprehensa sint, non sunt praetereunda, si re vera volumus disputationem de ethica globali inire. Rawls enim fortasse non consulto tamquam obstetrix disputationis fuit, quae reapse nunc demum initium cepit.

Prima adumbratio recensere

In Iustitia sua Rawls specimen civitatis ostendit, cuius nota sit multiplicitas consensuum traditorum varietasque persuasionum nec non ratio efficiendarum mercium incitamentis oeconomicis innixa. De iustitia globali nihil dicit nisi ubique esse iustitiam ea modo condicione, ut civitates suam quaeque libertatem observentur pactisque inter se factis stent, impetu abstineant faciendo iusque se defendendi altera alteri invicem concedant. Iustitia globalis igitur in aequalitate nationum liberarum in civitates conditarum consistit. Ex aequalitate autem haec concluduntur iura civitatum cum libertatibus civium singularum civitatum comparabilia:

  1. Autonomia, ex qua fit ut sui iuris sit quaeque civitas;
  2. Ius sui defensionis;
  3. Ius foederum sui defensionis causa faciendorum;
  4. Ius pactorum omnibus observandorum, prout ea pacta cum aliis principiis inter civitates valentibus congruunt.

Iustitia globalis ab Rawlsio artissimis finibus definitur. Iura humana propria sunt cuiusque civitatis. Itaque nulli alteri civitati est ius aut officium violationibus iurum humanorum ab alia civitate commissis interveniendi. Nec vero ullius est civitatis profugos quamvis graviter vita periclitatos recipere. Rawls hanc artam definitionem iustitiae globalis velo argumentatur ignorantiae. Credit enim caduceatores nationum in civitates conditarum, si de ratione communiter agendi decreturi sint ignaris omnibus, cuius modi civitatis (divitis an pauperis, firmae an infirmae) commodo quisque agat, nihil aliud nisi principia supra enumerata seligere velle.

Iudicia recensere

Rawls in eo praecipue reprehenditur, quod iura humana omnino praetereat. Itaque etiam ii, qui notiones eius aliquatenus approbant, doctrinam iustitiae globalis existimant velo ignorantiae abuti. Primum, si nesciat caduceator quisque, utrum dives an paupera futura sit sua civitas, certe permagni intersit cuiusque, ut principium differentiae etiam in contractus civiles inter nationes faciendos valeat. Quidni civitatum opes postulemus ita aequari, ut quam optima civitatibus inopibus fiat distributio? Secundum, sunt qui demirentur, cur sint e numero politicorum electi caduceatores. Quidni caduceatores esse possint homines singuli aut societates multiplices quas ultro suas agnoscant? Tertium, sunt qui demirentur, cur, si veli ignorantiae sit omnia quae quondam fortuito ac temere acciderint abrogare, officium libertates civiles tuendi atque inopiae plebis opitulandi intra civitates cogatur – in circulos, quos Rawls cognovit has res olim curavisse ac nunc curare et impetu Clius fortuito evenisse.

Ius populorum recensere

Fortasse iudiciis plerumque aversis affectus Rawls anno 1999 librum edidit de iure populorum (The Law of Peoples) disserentem. Quo libro conatur ad argumenta adversariorum respondere suamque doctrinam in melius pertractare. Valetudine adversa factum esse videtur, ut doctrinam suam mancis interdum lineamentis proponere posset.

Multa immutata manent. In eadem atque antea notione contractus post velum ignorantiae facti perseverat Rawls neque artam deponit definitionem iustitiae globalis. Aversis iudiciis neglectis negat contractum civilem inter singulares homines aequo iure utentes fieri posse. Quod si fiat, praesens mundi ordo corruat. Itaque affirmat Rawls globalem contractum civilem duabus faciendum esse vicibus—primum, intra singulas civitates; secundum, non inter civitates vel res publicas, quod nimis suo commodo studeant, sed inter nationes (nations) vel populos, quippe qui etiam moralibus vinculis ligari possint.

In Iure populorum quinque genera actorum nationalium distinguit:

  1. Democratiae liberales;
  2. Decentes populi non liberales (decent non-liberal peoples);
  3. Exleges res publicae (outlaw states);
  4. Onerariae civitates (burdened societies);
  5. Absolutismi benevoli (benevolent absolutisms).

Globalem contractum civilem Rawls putat hoc modo fieri: primum opus esse numero democratiarum liberalium, quarum quaeque positione originali veloque ignorantiae observatis contractum civilem effectum habeat; secundum, nationes liberales pactionem inter se faciant priusquam decentes populi non liberales huius pactionis participes fiant. "Decentes" Rawls describit nationes quae tribus satisfaciunt condicionibus: (1) Civibus fundamentalia quidem dantur iura humana, non tamen omnino libertates aequales; (2) omnibus civium circulis consiliarium in re publica datur munus, non tamen omnino participatio consiliorum capiendorum; (3) aliis populis in religionis civilisque constitutionis mutationem non coactis tranquillo coniunctim vivendi modo concedunt. Quae decentes sint, Rawls non vult inter veras civitates seligere. Specimen tamen commenticium proponit Kazanistaniam, civitatem Musulmanam, ubi politica religioni intermiscetur, et plena iura politica mulieribus desunt. Verum tamen vox civium ab magistratibus Kazanistae respicitur, neque iura humana gravissimum in modum violantur, neque vero metus affinibus civitatibus inicitur. Exleges autem sunt res publicae, quae infestissime affines tractant civitates aut fundamentalia iura suorum civium severum in modum violant. De absolutismis benevolis nescimus, namque eos Rawls mentione facta praeterit.

Officia civitatum novam in formam concepta sunt in Iure populorum. Dicit enim et liberalibus et decentibus populis coniunctim officia esse erga civitates onerarias nec non exleges res publicas. Populorum igitur liberalium et decentium est civitatibus gravi paupertate affectis et in ruinae periculum vocatis ferre auxilium, quo liberaliorem in formam mutari possint. Reditus inter civitates transferendos aequandosque Rawls tamen dissuadet neque probat opem ferri, nisi salva autonomia recipientis fieri possit. Alterum officium ab Rawlsio liberalibus et decentibus civitatibus mandatum ad exleges res publicas pertinet: nempe ut has, si alias civitates vi et armis minentur, tali incepto coniunctim cogant desistere. In Iure populorum Rawls igitur interventum humanitarium, si opus est, hortatur.

In Iure populorum Rawls rerum globalium condicionem respicere studebat. Itaque doctrinam suam appellabat utopiam realisticam. Suam enim doctrinam putabat mundo convenire, ubi persuasiones liberales haudquaquam ubique approbatum iri possint.

Iudicia recensere

Ius populorum paucis placuit existimatoribus: ne iis quidem omnibus, qui se numerant discipulos. Sunt qui dicant Rawlsium, cum contractum civilem neget inter singulos homines fieri posse, nimis cautum remansisse. Sane difficile factu videtur statuere, inter quales participes civilis fieri contractus debeat. Siquidem homines diversis sodalitatibus in professione, persuasione politica, religione, sexu consistentibus incumbunt, dubium est, an iuste inter nationes quidem fieri possint civiles contractus. Doctrina iustitiae, quoad globalis est, non potest nationes respicere sed potius varias hominum identitates ex implicatis fidelitatibus oriundas.

Scripta potiora recensere

Libri recensere

  • (1950). A Study in the Grounds of Ethical Knowledge, Considered with Reference to Judgments on the Moral Worth of Character. Dissertatio pro gradu Doctoris Philosophiae. Universitas Princetoniensis.
  • (1971). A Theory of Justice. Cantabrigiae, Massachusettae: Harvard University Press. [Editio recensa, 1999.]
  • (1993). Political Liberalism. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • (1999). The Law of Peoples. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • (1999). Collected Papers ab Samuel Freeman edita. Cantabrigiae, Massachusettae: Harvard University Press.
  • (2000). Lectures on the History of Moral Philosophy ab Barbara Herman editae. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. .
  • (2001). Justice as Fairness. A Restatement ab Erin Kelley editum. Cantabrigiae, Massachusettae: Harvard University Press.
  • (2007). Lectures on the History of Political Philosophy ab Samuel Freeman editae. Cantabrigiae, Massachusettae: Harvard University Press.

Alia scripta recensere

  • (1951) Outline of a Decision Procedure for Ethics. Philosophical Review 60: 177–197.
  • (1955) Two Concepts of Rules. Philosophical Review 64: 3–32.
  • (1957) Justice as Fairness. Journal of Philosophy 54: 653–662.
  • (1958) Justice as Fairness. Philosophical Review 67: 164–194.
  • (1963) The Sense of Justice. Philosophical Review 72: 281–305.
  • (1963) Constitutional Liberty and the Concept of Justice. Nomos VI: Justice (ediderunt Carl J.Friedrich & John W.Chapman), 98–125. Novi Eboraci: Atherton Press.
  • (1967) Distributive Justice. Philosophy, Politics, and Society (ediderunt Peter Laslett & W. G. Runciman), 58–82. Londinii: Blackwell & Novi Eboraci: Barnes & Noble.
  • (1968) Distributive Justice: Some Addenda. Natural Law Forum 13, 51–71.
  • (1969) The Justification of Civil Disobedience. Civil Disobedience. Theory and Practice (edidit Hugo Adam Bedau), 240–255. Novi Eboraci: Pegasus Books.
  • (1971) Justice as Reciprocity. Utilitarianism: John Stuart Mill: With Critical Essays (edidit Samuel Gorovitz), 242–268. Novi Eboraci: Bobbs-Merrill.
  • (1973) Distributive Justice. Economic Justice. Selected Readings (edidit Edmund S. Phelps), 319–362. Harmondsworth & Baltimorae: Penguin Books.
  • (1974) Reply to Alexander and Musgrave. Quarterly Journal of Economics 88: 633–655.
  • (1975) Fairness to Goodness. Philosophical Review 84: 536–554.
  • (1975) The Independence of Moral Theory. Proceedings and Addresses of the American Philosophical Association 48: 5–22.
  • (1980) Kantian Constructivism in Moral Theory. Journal of Philosophy 77: 515–572.
  • (1982) The Basic Liberties and Their Priority.' Tanner Lectures on Human Values, 3 (edidit Sterling M. McMurrin), 1-87. Salt Lake City: University of Utah Press & Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • (1982) Social Unity and Primary Goods. Utilitarianism and Beyond (ediderunt Amartya Sen & Bernard Williams), 159–185. Cantabrigiae: Cambridge University Press & Lutetiae: Editions de la Maison des Sciences de l'Homme.
  • (1985) Justice as Fairness, Political not Metaphysical. Philosophy & Public Affairs 14: 223–251.
  • (1987) The Idea of an Overlapping Consensus. Oxford Journal for Legal Studies 7: 1–25.
  • (1988) The Priority of Right and Ideas of the Good. Philosophy & Public Affairs 17: 251–276.
  • (1989) The Domain of the Political and Overlapping Consensus. New York University Law Review 64: 233–255.
  • (1989) Themes in Kant's Moral Philosophy. Kant's Transcendental Deductions. The Three Critiques and the Opus postumum (edidit Eckhart Forster), 81–113 & 253–256. Stanford, Californiae: Stanford University Press.
  • (1993) The Law of Peoples. Critical Inquiry 20: 36–68.
  • (1995) Reconciliation through the Public Use of Reason. Journal of Philosophy 92: 132–180.
  • (1997) The Idea of Public Reason Revisited. Chicago Law Review 64: 765–807.

Notae recensere

  1. Ayn Rand quidem, rara avis philosophiae Americanae, negabat ethicam solum de logica terminorum tractare.
  2. Rogers (1999).
  3. Commemoremus Latinitatis causa illam Extra ecclesiam nulla salus sententiam a Cypriano oriundam, in hoc libro in soloecismum Extra ecclesia nullam sallus adulteratam.

Bibliographia recensere

  • Beitz, Charles R. 1979. Political Theory and International Relations. Princetoniae: Princeton University Press.
  • Beitz, Charles R. 2000. Rawls’s Law of Peoples. Ethics 110: 669–696.
  • Freeman, Samuel, ed. 2003. The Cambridge Companion to Rawls. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Freeman, Samuel. 2006. Justice and the Social Contract: Essays on Rawlsian Political Philosophy. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Graham, Paul. 2006. Rawls. Oxoniae: Oneworld Publications.
  • Pogge, Thomas. 1994. John Rawls. Beck: München: Beck Verlag.
  • Pogge, Thomas. 2007. John Rawls. His Life and Theory of Justice. Oxford: Oxford University Press. [Pogge (1994) ab Michelle Kosch revisum et Anglice redditum.]
  • Rogers, Ben. 1999. Behind the Veil: John Rawls and the Revival of Liberalism. Lingua Franca 9 (5). [1]
  • Schaefer, David Lewis. 2007. Illiberal Justice: John Rawls vs. the American Political Tradition. Columbiae Missuriae: University of Missouri Press.
  • Tasioulas, John. 2002. From Utopia to Kazanistan: John Rawls and the Law of Peoples. Oxford Journal of Legal Studies 22: 367-396.