Aperire sectionem principem

Ioannes (Theodisce: Hans) Krüger (natus 10 Decembris 1884 Hildesiae, mortuus 9 Augusti 1933 Hannoverae) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis SPD erat.

Iuventus et munusRecensere

Postquam scholam Hannoverae anno 1899 finivit, Krüger ad usque 1902 tirocinium typographici fecit. Deinde pro diurnis socialibus democraticis oppidis Graeciae Variscorum, deinde Curiae Variscorum, postremo Dessaviae acquisitor laboravit. Mense Ianuario 1915 miles conscriptus est et Bello Orbis Terrarum I interfuit. Mense Februario 1918 graviter sauciatus est.

FamiliaRecensere

Krüger bis uxorem duxit.

Cursus honorumRecensere

Krüger ab anno 1903 sodalis SPD fuit. Anno 1918 in consilium opificum et militum electus est et in Megalopoli-Strelicia administer et die 1 Ianuarii 1919 praeses ministrorum factus est. Die 19 Februarii praeterea legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae electus est. Mense Novembri 1919 legatus suae civitatis Berolinum missus est et ad finem ani 1920 mansit. Deinde ad annum 1926 administrator circuli Linden apud Hannoveram fuit. Ultimis annis pro societate editoria laboravit.

Nexus externiRecensere