Haroldus Ludewig (natus 3 Septembris 1874 Rostochii, mortuus 9 Iulii 1950 Novae Streliciae iuris peritus ac vir publicus Theodiscus fuit.

Wikidata Haroldus Ludewig
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Septembris 1874; Rostochium
Obitus: 9 Iulii 1950; Neustrelitz
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Pater eius navalia possidebat. Ipse Rostochii scholam frequentabat et testimonium maturitatis accepit. Ab anno 1893 iurisprudentiae et rebus publicis Herbipolis, Kiliae Rostochiique studebat. Ab anno 1898 referendarius, ab anno 1898 assessor iurisprudentiae Novae Streliciae fuit. Deinde diu minister publicus in administratione Megalopolis-Streliciae laboravit. Cum haec civitas cum Megalopoli-Suerino coniuncta est, 1935 a vita publica se recessit. Anno 1945 in administratione circuli Stargardiae laboravit, annis 1946 ad mortem causidicus fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 1928 Ludewig, qui sodalis DNVP erat, brevi tempore (mense Februario/Martio) una cum Erico Cordua administerium civitatis rexit.

Praesides Ministrorum Megalopolis-Streliciae (1918-1933)