Graecia Variscorum
Graecia Variscorum (Theodisce Greiz) est urbs in oriente Thuringiae regione apud Alestram flumen sita. Kalendis Ianuariis 2016 incolas 21 042 habuit.
Historia et situs
recensereCentrum est industriarum quaestuosarum in textilibus et chemicis. Mentionis digna inter res videndas sunt e.g. Castellum superius saeculi XVI et Castellum inferius saeculi XIX. In ambobus aedificiis sunt musea. In valle viridarium maximum invenitur ubi etiam Palatium aestivum, quod nuncupatur, cum museo gryllorum. Plagae circa urbem valde silvosae sunt. Ab saeculo XIII usque 1918 residentialis urbs fuit dynastiae Reuss Plaviensis. Annis a 1778 ad 1918 insuper caput fuit Principatus Rusae (lineae maioris).
Urbana autem iura incolis iam anno 1359 concessa erant. Primi autem incolae fuerunt Slavi et prima mentio fuerat anno 1209. Anno autem 1394 moenia et portae indicantur. Privilegium urbanum antiquissimum anni 1527 est. Staufis instigantibus advocati Wydae colonias ibi in Slavico territorio deduxerant inde ab anno 1100. Ob amoenitatem urbs epitheton margaritae Terrae advocatorum portat. Turris principalis genere Renato renovata est anno 1625. Hortus munimentorum (Schanzgarten) pro bella specula adhibeatur in urbem. Nucleus oppidi rectangularis inter res protegendas numeratur. Post incendium terribile anni 1802 urbem omnem reaedificaverunt. Custodia vetus (Alte Wache) anni 1819, Puteus tuborum (Röhrenbrunnen) et Lyceum pristinum unitatem architectonicam historismi formant. Viridarium anno 1650 ad pedes Castelli superioris montis institutum ex anno 1827 in mores Anglicos modernizatum annis inter 1871 et 1885 Carolus Eduardus Petzold architectus et dispositor valde auxit.
Passim chartae, textilia, colores olim Graeciae Variscorum fabricata sunt. In circumiectis multa videnda quoque sunt: specula Pulverturm in monte Roth, Weißes Kreuz et Gasparinentempel, lacus structilis apud Berga, vicus stratalis Nitschareuth cum museo agresti. Pons ferriviarius longissimus (Göltzschtalbrücke) 574 metrorum speciem aquaeductus habens iam in Saxonia est,
Filii urbis
recensere- Birgitta Diezel, politica
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Graeciam Variscorum spectant. |