Wyda[1] oppidum in Circulo Greiz Thuringiae est, ubi confluunt flumina Auma et Weida. Kalendis Ianuariis 2017 incolas 8694 habuit.

Wydae conspectus

Historia

recensere

Oppidum primam mentionem habuit anno 1122 in documento quodam episcopi Theodorici Naumburgensis. Privilegia urbana iam ante anno 1209 concessa erant; eodem anno de sic dicta urbe nova indicatio fit.

Ibi advocato Henrico I regente saeculo 1300 in colle burgus constructus est, qui nomen Osterburg saeculo XVII demum adoptavit. Belfredus eius adhuc fundamenta generis Romanici habet, cum aliae partes generis Francigeni sint. Ultimus turris custos munus anno 1917 deposuit. Burgus defensorius fuit cum muris crassitudinis 5,70 metrorum. Hic usque saeculum XV ineuns sedes principalis advocatorum fuit, qui territorium a Slavis cultum bene observarent. Quando dynastia Wettinensis advenit, castellum sedes administratoria et iudicialisque factum est - inde explicari potest necessitas mutationum architectonicarum.

Annis inter 1816 et 1918 Wyda pars Ducatus Saxoniae-Vimariorum-Eisenach fuit.

Res aspectabiliores

recensere

Historia territorii inde ab annis 1930 praesentatur in Castello vetere, quod dicitur, necnon in ala oeconomica. In isto museo quaestus varii quoque illuminantur (e.g. textorum, pistorum, coriariorum, negotiatorum pannariorum. Anno 1990 pinacotheca insuper instituta est.

Urbi sunt multa bella vestigia architectonica. Excellunt e.g. ruina Ecclesiae Sanctae Mariae (Theodisce: Widenkirche) saeculi XII in urbe antica, ruina Ecclesiae Sancti Petri (anni 1261) in urbe nova, moenia quae supersunt, Vetus sepulcretum (anni 1564 cum portis generis Renati et cippis pretiosis), Ecclesia Sanctae Mariae altera generis Baroci (fanum parochiale anno 1350 constructum, olim ad Franciscanorum monasterium attinens).

Post incendium atrox anni 1687 curia trium tabulatorum reerecta est apud Nundinas novas cum turri scalarum sat alta.

Excursiones

recensere

Migratores alliciunt lacus structilis Aumatalsperre cum area tentoria et scaphis quas mutuas dant, semitae pulchrae in valle Elstertal, molendinum cum malleo giganti apud Eisenhammer (anni 1770), linea ferriviaria pristina inter Wydam et Meltheuer cum cuniculis et viaeductibus ingentibus.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wydam spectant.