Ioannes Fabricius Montanus

Wikidata-logo.svg Ioannes Fabricius Montanus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1527; Bergheim
Obitus: 5 Septembris 1566; Curia Raetorum

Officium

Munus: auctor, theologus, scriptor

Consociatio

Religio: reformed

Ioannes Fabricius Montanus (vulgo Johannes vel Jean vel Hans Schmid; natus Bergheim in Alsatia anno 1527, mortuus Curiae Raetorum die 5 Septembris 1566) fuit clericus ecclesiae Reformatae, poëta Latinus, variarum scientiarum peritus.

VitaRecensere

Filius macellarii Iacobi Schmid et Clarae Iud cursum scholasticum Turici incipiebat, avunculo magistro, Leone Iud reformatore. Postea Basileam iit et Argentoratum ubi eodem tempore reformator protestanticus Martinus Bucerus agebat.

Post breve tempus Turicum rediit, annoque 1545 theologiae studens Marburgi factus est. Res eum docebat Andreas Hyperius, theologus reformatus. Circulos, quos ibidem frequentavit, eum et in artem poeticam et in botanica introduxit; inter sodales etiam Petrus Lotichius Secundus poeta Latinus erat.

Cum Loticho anno 1546 ad Universitatem Leucoream iit ut Philippum Melanchthon audirent: semel Lipsiae convenerunt Ioachimum Camerarium seniorem. Studiis finitis anno 1547, Turicum reversus magister in schola monasterii magni creatus est, et anno 1551 rector. Pro meritis civis Turicensis declaratus est.

Cum Conrado Pellicano, pristino instructore et linguae Hebraicae perito, et Gesnero, medico atque naturalis historiae expertus, consuetudines contraxit. Etiam elegiam in honorem Thellii pepigit, De Wilhelmo Thellio elegia. Anno 1557, ob labores miros Turicenses et e consilio Bullingeri, praedicatori Curiensi Ioanni Comander successit.

Ibi in fide reformata vulganda effecit magna, praesertim in Prettigovia Grisoniae, quae regio querelis inter potestates Catholicas Hispaniae et Franciae ortis afficiebatur. Praeter res ad animarum curam spectantes scripturae vacabat. Eius tentamen autem, ut Dioecesis Curiensis saecularizaretur, ad irritum ductum est. Tum in montibus excursiones multas botanicis indagandis fecit, e quibus res scitu tactuque dignas domino Gesner Turicensi tradidit. Cum pestis istas plagas ingrueret, fideles suos linquere noluit. Itaque ipse victima epidemiae factus tamquam reformator entheus et poeta inclutus naturae concessit.

OperaRecensere

  • Differentiae animalium quadrupedum. Turici: 1555. Apud Google Books.
  • Poemata. Sylvarum liber unus de Consulibus Tigurinis liber primus. Turici: Gessner, 1556
  • De itinere ad montem Utliacum. 1551.
  • Sobrietatis oratio invectiva in Ebrietatem. Turici: 1555.
  • Oratio. Qua docetur, Concilium Tridentinum sine scelere à Christianis hominibus frequentari non posse. Basileae: Oporinus, 1562. Apud Google Books.
  • De providentia Dei. Basileae: Oporinus, 1563.
  • Pro Christi Ecclesia, aduersus improbas Fontidonii et Cardilli Hispanorum, pro concilio Tridentino, calumnias, ad Germanos, iusta defensio. Genavae: Curteus, 1565
  • Thesaurus dictionum hagiographicae linguae Chaldaeae ex canonicae antiquitatis puritate, Danielis nempe & Ezrae residuis monumentis Chaldaeis collectus. Wittenbergae: Gorman, 1606. Apud Google Books.
  • Methodus studiorum. Turici: 1617.

Editiones et conversionesRecensere

  • Theodor Vulpinus, interpres. Der lateinische Dichter Johannes Fabricius Montanus (aus Bergheim im Elsass) 1527–1566. Seine Selbstbiographie in Prosa und Versen nebst einigen Gedichten von ihm. Argentorati: Heitz und Mündel, 1894.
  • Harry C. Schnur, interpes, Lateinische Gedichte deutscher Humanisten. 2a editio. Stuttgardiae: Reclam, 1978, ISBN 3-15-008739-2, S. 128–139 (De Wilhelmo Thellio Elegía cum coversione).
  • Heinz Schmitz, interpres, Arkadischer Uetliberg. Theodor Collins „De itinere ad montem Utliacum“ (1551) zusammen mit lateinischen Texte zur Schönheit des Bergsteigens. Turici: Rohr, 1978
  • Siegmar Döpp, editor, Ioannes Fabricius Montanus. Die beiden lateinischen Autobiographien. Stuttgardiae: Franz Steiner, 1998, ISBN 3-515-07455-4

BibliographiaRecensere

  • Conradin BonorandFabricius Montanus, Johannes. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 4, Duncker & Humblot, Berlin 1959, S. 737 f. (Digitalisat).
  • Walther Killy (Hrsg.): Literaturlexikon. Band 8, Bertelsmann-Lexikon-Verlag, Gütersloh/München 1990, pp. 309 f.
  • Erich Wenneker: Fabricius Montanus, Johannes. In Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Band 15, Bautz, Herzberg 1999, ISBN 3-88309-077-8, pp. 547–551.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Fabricium Montanum spectant.
  Lexici biographici:  • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum