Interregnum
Interregnum (inter- + rēgnum, [< rex, rēgis]) valet regimen transitorium sive spatium temporis, quo illud gubernat; imprimis in monarchiis electivis tempus inter resignationem sive mortem regentis et inaugurationem successoris.
In historia sunt numerosa exempla interregnorum:
- In Sinis apud Familiam Cheu, regimen gonghe, annis ab a.C.n. 841 ad a.C.n. 828.
- In Iaponia regimen Imperatricis Jingu, mulieris Chūai-tennō, annis ab 209 ad 270.
- Tempore Imperii Romani regimen interregis atque spatium temporis inter 465 et 467, cum non erat imperator.
- In historia Sacri Romani Imperii fere ab anno 1245/1250 (missione sive morte Friederici II) usque ad initium regni Rudolphi I domus Habsburgensis anno 1273.
- In historia Austriaca ab anno 1246 (cum stirps paterna Babenbergensium exstincta est) usque ad annum 1256 (electionem Ottocari II, regis Bohemiae, in ducem Austriacum). Habsburgi quidem, qui Ottocaro a Rudolpho Habsburgensi in proelio apud Dürnkrut anno 1278 victo rerum potiti sunt, regnum Ottocari non agnoverunt, quare multis fontibus etiam tempus inter 1256 et 1278 in interregno numeratur.
- Interregnum Ottomanicum ab 1402 ad 1413.
- In historia Lusitaniae tempus inter exstinctionem domus Burgundensis et initum regni Ioannis I, regis Lusitaniae, 1383–1385.
- In historia Aragoniae tempus inter mortem Martini I et initium regni Ferdinandi I (1410–1412).
- In monarchia electiva Polonia-Lithuania spatium temporis inter mortem regis et electionem regis novi, quo Interrex rexit. [1]
- Interregnum Anglicum 1649–1660, inter regna Caroli I et Caroli II.
- In historia Nederlandiae regnum principis Gulielmi VI (a die 1 Decembris 1813 ad diem 16 Martii 1815), antequam, post Consilium Vindobonense, rex Gulielmus I Nederlandiae declaratus est.
Notae
recensere- ↑ Maria Rhode, Ein Königreich ohne König: Der kleinpolnische Adel in sieben Interregna = Quellen und Studien, 5 (Aquis Mattiacis: Harrassowitz, 1997, ISBN 3-447-03912-4 (textus interretialis).