Insulae Mariannae
Insulae Mariannae,[1] interdum Insulae Marianae,[2][3] sive Mariannenses,[4] usque ad saeculum vicensimum aliquando Insulae Latronum[5] appellatae, sunt archipelagus arcuatus qui in cacuminibus quindecim montium igniferorum in Oceano Pacifico boreoccidentali inter parallelos 12 et 21 septentrionales et secundum meridianum 145 orientale sitis consistit. Hae insulae ad meridiem Iaponiae et septentriones Novae Guineae atque sub Mare Philippinense iacent. Meridianus catenae finis est Guama. Archipelagus ex Marianna Austriaca regina Hispanica saeculo septimo decimo, cum Hispania coloniam in archipelagum deducere coepisset, appellatus est.
Insulae, partes conformationis geologicae quae systema Arcus Izu-Bonin-Mariannensis appellatur, abhinc annorum 5 milliones in septentrione usque ad 30 milliones in meridie (Guama) generatae sunt. Haec insularum catena orta est cum occidentalis Laminae Pacificae margo, ad occidentem movens, in Laminam Mariannensem se desuper summergeret, in regionem quae vulcanissimus Telluris terminus laminarum convergentium est. Haec subductionis regio, tantum ad orientem catenae insularum, notissimam Fossam Mariannensem constitit, altissimam Oceani Telluris partem atque humillimam crustae Telluris partem. Hac in regione, secundum acceptam doctrinam geologicam, aqua in amplis Laminae Pacificae vitiis ut serpentinites occlusa, a maioribus altitudinis temperaturis per suam subductionem calefacitur, et pressura ex vapore expandente hydrothermalem regionis energiam efficit, vulcanismum qui Insulas Mariannae conformavit maxime augens.[6]
Notae
recensere- ↑ Stephanus Ladislaus Endlicher(de), Genera plantarum secundum ordines naturales disposita, vol. 1, p. 1104; eiusdem Enchiridion botanicum, 1841, pp. 102, 155; Antonius Berlese, Acari myriopoda et scorpiones, hucusque in Italia reperta... vol. 4, p. 68.
- ↑ Joseph Stocklein, XIII. Insulae Marianae Ao. 1684 cum antiquis varijs et novis sacrisque Nominibus (Augsburg: 1740). Abe Books.
- ↑ Nova acta physico-medica Academiae Caesareae Leopoldino-Carolinae, vol. 19, 209, quod ad errorem ducit: nam non est Marianus de nomine Maria.
- ↑ Blumea. 1979, p. 239; Acta Apostolicae Sedis, vol. IX, pars 2, 1923, p. 257; cf. vol. 39.
- ↑ "Insulae Latronum" (p. 498 n. A apud Google Books). Hispanice taliter Islas de los Ladrones
- ↑ Geologia Insularum Mariannae, apud www.oceandots.com.
Bibliographia
recensere- Costenoble. 1905. Die Marianen. Globus 88.
- Finsch, Otto.1900. Karolinen und Marianen. Hamburgi.
- Freycinet, Louis de. 1826, 1844. Voyage autour du monde. Lutetiae.
- Lehne, Pascal Horst, et Christoph Gäbler. 1972. Über die Marianen. Wohldorf: Lehne-Verlag.
- The Marianas Islands. 1865–1866. Nautical Magazine, 34–35. Londinii.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 16°42′0″N 145°46′48″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "1390506" apud USGS • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulas Mariannae spectant. |
- De Guamia apud World Statesmen
- De insulis Mariannae Septentrionalibus apud World Statesmen