Indrus Montanelli (natus Ficecli in regione Italiae Tusciae die 22 Aprilis 1909; Mediolani die 22 Iulii 2001 mortuus) fuit illustris etiam rerum gestarum scriptor et diurnarius Italicus, qui inter alia propter genus acuminis saepe stomachosum notus erat. Montanelli multos annos diario Il Corriere della Sera operam dedit. Ab anno 1974 usque ad annum 1994 Montanelli fuit diarii "Il Giornale" et postea annum unum "La Voce" dux.

Wikidata Indrus Montanelli
Res apud Vicidata repertae:
Indrus Montanelli: imago
Indrus Montanelli: imago
Nativitas: 22 Aprilis 1909; Ficeclum
Obitus: 22 Iulii 2001; Mediolanum
Patria: Regnum Italiae, Italia

Familia

Coniunx: Colette Rosselli

Montanelli, scholae ducis filius, iurisprudentiae Florentiae studuit ubi doctoris insigne consecutus est, sed postea etiam in Francia accurate Gratianopoli studuit.

Primus vere ut diurnarius Montanelli, qui antea tamen operam pro aliquis libellis dederat, scripsit anno 1934 accurate Lutetiae pro diario Paris-Soir.

Cum anno 1935 Italia Fascistica Aethiopiam oppugnavit Montanelli voluntariam militiam secutus est et in Africa puellam indigenam in matrimonium duxit et cum ea inter bellum vixit.

Post bellum, in Italiam redito, diarium Il Messaggero et libellum Omnibus eum in Hispaniam miserunt ut de Bello Civile scripturus esset. Propter scripta sua, quae veritatem de Bello Civile Hispanico enarrabant, e factione Fascistica expulsus est.

Ab anno 1938 usque ad annum 1973 Montanelli apud primum diarium Italico Il Corriere della Sera operam dedit. Anno 1951 operis Pantheon minore gratia Praemium Bagutta accepit. Anno 1974 Montanelli fuit inter conditores novi diarii Il Giornale, cuius dux usque ad annum 1994 fuit.

Die 2 Iunii 1977 Montanelli a tromocratarum grege brigatorum rubrorum vulneratus est.

Anno 1994 propter dissensiones cum diarii Il Giornale domino, negotiorum homine et ab illo tempore etiam politicorum perito Silvio Berlusconi, iterum novum diarium "La Voce" condidit, quod tamen anno iam insequenti male evenit. Ergo post multos annos Montanelli ad Il Corriere della Sera" rediit et ibi usque ad mortem mansit.

Nexus externus

recensere
  • Societas Montanelli dicata (Italiane)
 
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!