Tromocratia
Tromocratia[1] (ex verbo Graeco τρομοκρατία) seu terrorismus[2] est via finium politicorum adipiscendorum praecipue per facta violenta in civiles aut regimen civile commissa quibus metus sicut telum proditur. Tromocratia saepissime per pyrobola et minas in homines civiles iactatas effecta est. Qui tromocratia utitur tromocrates (-ae, comm.) seu terrorista seu territor[3] vocatur.
Definitio
recensereTromocratis per naturam est forma belli asymmetrici, sed plerumque a bello distinguitur. Cum tromocratia tantos animi adfectus evocet, definitio huius termini difficillima fuit; hodie autem nulla definitio ab omnibus accepta exsistit, quamquam inter omnes fere constat omnem violentiam contra civiles et in pace et in bello ius internationale violare.
Origo
recensereNotio tromocratiae (Francogallice terrorisme) in Rebus Novis Francicis primum formata est. Robespierre anno 1794 haec fere verba dixit: "Si temporibus pacis res publica virtute fundatur, temporibus eversionis virtute atque terrore fundatur. Virtus, sine qua terror barbaricus sit, et terror, sine quo virtus infirma sit."
Exempla tromocratiae tromocratarumque ex nuntiis tracta
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ "Tromocratia: Terrorismus": PONS Latein-Deutsch
- ↑ Verbum formá Latiná e.g. Theodisce usitatum
- ↑ Vide hanc paginam [1].
Nexus externi
recensere- Nomen Latinum 'tromocrates' apud Lexicon Recentis Latinitatis (s.v. terrorista)
- Online Etymological Dictionary s.v. "terrorism" (Anglice)"