Ordo Illuminatorum (Theodisce Illuminatenorden), quaedam consociatio secreta anceps arcanaque, die 1 Maius 1776 Ingolstadii ab Adam Weishaupt philosopho et iuris ecclesiastici perito condita, lumen rationis aetate Illuminismi verae efficere in animo habebat. In serioribus temporibus, allegatum fiebat ut corpus mundi negotia efficit, quo theorias conspirationum in numero ad tempus crescebant.

Insigne Minervae, in libro anni 1779 ab Adam Weishaupt scripto.

Descriptio

recensere

Hominum plus quam duo milia se adscripserunt sodalitati isti, in quibus multi officiales? et scriptores (velut Ioannes Volfgangus Goethius et Ioannes Gottfriedus Herder). Centrum habuit in Germania meridiana; Monaci plus quam ducenti initiati habitaverunt. Scopus fuit rationis humanae perfectio secundum rationalismi notiones. Id technica paedagogica fiat, qua initiatio et taciturnitas magis magisque augeantur.

Tironibus nomina nova data sunt, qui tribus in gradibus porro progredirentur (ut novitius, ut minerval, ut minerval illuminatus). Debebant regulariter tradere epistulas sigillatas, in quibus de libris perlectis referendum fuit. In librorum legendorum elencho fuerunt opera auctorum tam classicorum quamrecentiorum, quae variis de scientiis agebant (i.a. de alchemia). Insuper concives et familiares observandi erant. Societatis Iesu structuram Weishaupt imitatus est, quem ordinem inde a tempore gymnasiali abominandum habuit. Structura ista illuminati contra alios explorare atque speculari coacti sunt.

Reformatio imperfecta

recensere

Annis 1780 Adolphus de Knigge ordinem Illuminatorum reformavit et gradus multiplicati sunt ad instar Latomismi. Knigge praeconia quoque fecit pro re bona inter multis hominibus doctis. Antequam emolumentum novum nasceretur, ordo anno 1785 interdictus est a Carolo Theodoro Electore, principe Bavarico. Causa fuit quia Illuminati sese interposuerant in politicam internationalem. Attamen membra in lobiis variis laborem illegitimum continuabant. Vulgus et invidiosi ordini affinxerunt multas res horrendas et coniurationes, e.g. Rerum novarum Francicarum inceptum. Refundatio ordinis facta est anno 1896 in Germania; anno 1925 in unum coibat cum Unione Illuminatorum mundana, cui sedes Berolini.

De ordine agitur etiam in mythistoria Americana vulgatissima praetitulata Angels and Demons auctore Daniele Brown.

Bibliographia

recensere
  • Manfred Agethen: Geheimbund und Utopie. Illuminaten, Freimaurer und deutsche Spätaufklärung. Oldenbourg, Monaci 1987, ISBN 3-486-54171-4.
  • Karl-Heinz Göttert: Knigge oder von den Illusionen des anständigen Lebens. dtv, Monaci 1995, ISBN 3-423-04672-4.
  • Stephan Gregory: Wissen und Geheimnis: Das Experiment des Illuminatenordens. Stroemfeld, Francofurti 2009, ISBN 978-3-86109-183-7.
  • Thomas Grüter: Freimaurer, Illuminaten und andere Verschwörer. Wie Verschwörungstheorien funktionieren. Scherz, Francofurti 2006, ISBN 3-502-15047-8.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Illuminatorum ordinem spectant.