Iesus Suso Moinhos Pardavila (natus Vigo in Communitate autonoma Gallaeciae anno 1970) est philologus, paedagogus, poeta, et Esperanticus auctor Hispanicus

Iesus Suso Moinhos, Baionae 2017.

Vita recensere

Philologiae et litteris linguae Gallaicae Compostellae studuit, ubi etiam idioma Zamenhofianum docebat. Insuper in Universitate Nova Olisiponensi philologicis se imbuit. Sequebatur cursus studiorum interlinguisticorum Posnaniae ubi anno 2017 diplomate laureatus est.[1] Idioma Esperanticum edidicerat iam anno 1986[2] et porro enixe Esperantica docebat e.g. Mazariae et Hertzbergae ad Harthicos montes. Didascalia pretiosa in Esperanticis quoque disponebat, etiam in versione pelliculari (e.g. de quaestionibus pronuntiatus correcti).

Anno 2014 honoratus est praemio pro poesi ab iudicibus certaminis litterarii Universalis Societatis Esperanticae.[3]. Palmas Esperanticas et aliis in occasionibus tulit. Poemata autem edita sunt diversis in periodicis[4], e.g. in Esperanto, Zagreba Esperantisto, Rio Esperantista, Caja de Resistencia (in interpretatione Hispanica)[5] Tlön (in interpretatione Lusitana)[6], necnon in florilegio Nova mondo en niaj koroj (2016).

Maioricae in festivalibus poeseos mediterraneae cum collegis XIII diversarum linguarum particeps anno 2017 erat[7].

Diarium doctum cui titulus Beletra Almanako, a mense Octobri 2014 cum aliis moderatur. Symbolae eius saepe conversiones sunt e linguis Galliaca, Lusitana, Dacoromanica, Francogallica.[8].

Opera recensere

Poemata recensere

Interpretationes recensere

  • "Vozes do Esperanto. Antologia", in periodico litterarum conversarum Revista literária em tradução. 12/2016. Brasiliopoli, p. 307-342. ISSN: 2177-5141. Opera esperantistarum nationum XIV Lusitane.
  • Memoraĵoj de kampara knabo (Mondial, 2017), mythistoria Iosephi N. Vílas, e Galliaco
  • Begoña Paz: Tri rakontoj, narratiunculae tres de amo odioque i.e. "La pezo de mia deziro", "Bluo" et "La rubujo", apud Beletra Almanako 28.
  • La vundo (Mondial, 2019), novelae quas exaravit Begoña Paz, e Galliaco
  • Vundita vento (Espero, 2019), novelae quas pepigit Carolus Casares, e Galliaco

Opera congesta et anthologiae recensere

  • Nova mondo en niaj koroj (Calumnia, 2016; carmina tria in appendice).
  • XIX Festival de Poesia de la Mediterrània (2017, poemata decem Esperantice cum interpretatione Catalana ad marginem iuncta)[9].
  • Baza literatura krestomatio (redactor Alexander Korzhenkov). Regiomontii/Counae: Sezonoj / LEA, 2019 (editio quarta).
  • O Sol É Secreto: Poetas Celebram Eugénio de Andrade (redactoribus Carlo d'Abreu et aliis ). Fundão: Câmara Municipal do Fundão, Casa da Poesia Eugénio de Andrade, 2019.
  • Verda stelo kaj roza triangulo (redactor Georgius Silfer). La Chaux-de-Fonds: LF-koop, 2021.

Commentarii recensere

Notae recensere

  1. Cf. vitam in prosopobiblio. [1]
  2. E pellicula brevi apud YouTube "Studi en Poznano" [2]
  3. Belarta rikolto 2014. Neoeboraci: Mondial. ISBN: 9781595692863
  4. [http://esperanto.net/literaturo/autor/moinhos.html "Suso (Jesus) Moinhos", apud Originala Literaturo Esperanta/OLE.
  5. Caja de resistencia, nr 1
  6. Tlön nr 2
  7. "Mallorca, de nou, punt de trobada internacional de la poesia"
  8. Beletra Almanako
  9. Casa Museu Llorenç Villalonga, Pare Ginard i Blai Bonet, XIX Festival de Poesia de la Mediterrània (2017): XIX Festival de Poesia de la Mediterrània. Palmae Maioricae: scriptorum editio propria, p. 221-243.
  10. Helena Koutny (red./ed.): Język. Komunikacja. Informacja Language. Communication. Information. Posnaniae in Universitate pro Adamo Mickiewicz nominata, p. 140-154. ISBN: 978-83-63664-96-1.
  11. grkg / Humankybernetik 57. 3/2016). Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis: p. 198-205.
  12. bjalistokaj kajeroj n-ro 6. Bialostocensi: Książnica Podlaska im. Łukasza Górnickiego, Białostockie Towarzystwo Esperantystów, p. 58-63.

Nexus externi recensere