Iacobus Thomas Fields (natus James Thomas Field [sic], 31 Decembris 181724 Aprilis 1881) fuit socius domus editoriae, editor, et poeta Americanus.

Iacobus Thomas Fields ab Iulia Margareta Cameron lucis ope pictus
Fields anno fere 1871 pictus

Fields anno 1854 Annam Adams duxit, ipsam scripticem, quae ei magnopere adiuvit constituere res domesticas litterarias domi, 37 Via Charles Bostoniae, ubi multos scriptores notos exceperunt.[1] Unus ex quibus fuit Nathaniel Hawthorne; quo autem mortuo, anno 1864, Fields tegumentum feretri per exsequias gessit cum Bronson Alcott, Radulpho Waldo Emerson, Oliver Wendell Holmes (patre), Henrico Wadsworth Longfellow, et Eduino Percy Whipple.[2] Anno 1867, easdem partes post mortem Nathanielis Parker Willis egit, cum Holmes, Longfellow, Iacobus Russell Lowell, et Samuel Gridley Howe.[3]

Sepulcrum Iacobi Thomae Fields in coemeterio Mount Auburn

Ticknor et Fields periodicum The Atlantic Monthly pretio $10,000 emit, et fere binos annos post, Maio 1861, Fields se editor in loco Iacobi Russell Lowell substituit.[4] In convivio diei 31 Decembris 1865, in Gulielmum Dean Howells incidit, cui decem dies post locum editoris adiutoris magazinae obtulit. [5]

Kalendis Ianuariis 1871, Fields in parvo conventu amicorum nuntiavit se a negotiis remoturum esse.[6] Ipse, officiis editoris non iam implicatus, se acroasium et scribendi dedit. Edidit etiam, cum Eduino Percy Whipple, A Family Library of British Poetry (1878).

Fields lector populo magis atque magis per annos 1870 gratus fuit.[7] Maio 1879, haemorrhagiam cerebri passus est et ante lectionem in Collegio Wellesleiano collapsus est. Ante autumnum convalescere videbatur. Ianuario 1881, suam acroasim ultimam habuit, pro Societate Bibliothecarum Mercatoria, organizatione quae eius primae lectioni faverat.[8] Fields mortuus est Bostonae die 24 Aprilis 1881, corpusque in Coemeterio Montis Alburni Cantabrigiae Massachusettae sepultum est.

Anna Fields uxor maestissima postulavit amicos eum non nominare, et solitaria gradatim facta est, sed Caecilia Thaxter, scriptrix et amica, ei dixit, "Noli se includere . . . aut mille moriris mortes silentii."[9] Amicitiam mox coepit cum Sara Orne Jewett, et eae comites erant usque ad mortem.[10]

Scripta recensere

Fields, praeter opus editoris et scriptoris commentariorum, poemata composuit. Nonnulla ex eius operibus in libro Ballads and Verses colliguntur (1880). Hoc volumen poema "The Ballad of the Tempest" continuit, quod versus comprehendit inclitos:

"We are lost!" the captain shouted
As he staggered down the stairs.

Eius opera principalia fuerunt corpus adumbrationum et commentariorum Underbrush appellata (1877) et capitula memoriarum Yesterdays with Authors (1871) continentia, in quibus amicitiam cum Gulielmo Wordsworth, Gulielmo Makepeace Thackeray, Carolo Dickens, Nathaniele Hawthorne, Hermanno Melville, et aliis gestam rettulit.

Receptio recensere

Anna Adams Fields biographiam Memoir of James T. Fields, by his Wife (Bostoniae, 1881) scripsit, et Authors and Friends (Boston, 1896) eum etiam commemorat. Fields iam vivus putabatur unus ex astutissimis et felicissimis fautoribus librorum.[11] Hawthorne dicere solebat se scriptorem prosperum ob eum factum fuisse: "Plus approbationem tuam observo quam illam multitudinis criticorum, et iustis de causis; quandoquidem meus successus in litteris, quidquid fuit vel esse potest, exitus meae coniunctionis tecum est."[12][13]

Fields editor domus editoriae praecipue felix fuit ob eius facultas coniunctionum intimarum cum scriptoribus formandorum. Auctor Rebecca Harding Davis dixit eum fuisse "astutissimum editorum et benignissimum hominum. Filum ferreum fuit quod fulgur perduxit ut numquam erraret."[14][15] Iudicia quoque lectorum intellexit. Traditur ipse comperire potuisse qualem librum hospes in eius Old Corner Bookstore post decem minuta emerit.[16]

Fields mortuo, amicus Henricus Wadsworth Longfellow poema "Auf Wiedersehen" composuit, ei dicatum. Fields et Longfellow sunt personae in The Dante Club (2003) et The Last Dickens (2009), mythistoriis primo et tertio Matthaei Pearl. Fields praeterea commemoratur in Little Women, pellicula anni 1994.

Notae recensere

  1. Brenda Wineapple, Hawthorne: A Life' (Novi Eboraci: Random House, 2004), 353–353. ISBN 0812972910.
  2. Carlos Baker, Emerson Among the Eccentrics: A Group Portrait (Novi Eboraci: Viking Press, 1996), 448. ISBN 067086675X.
  3. Thomas N. Baker, Sentiment and Celebrity: Nathaniel Parker Willis and the Trials of Literary Fame (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2001), 187. ISBN 0195120736.
  4. Martin Duberman, James Russell Lowell (Bostoniae: Houghton Mifflin Company, 1966), 180.
  5. Susan Goodman et Carl Dawson, William Dean Howells: A Writer's Life (Berkeleiae: University of California Press, 2005), 107–108. ISBN 0520238966.
  6. Warren S. Tryon, Parnassus Corner: A Life of James T. Fields, Publisher to the Victorians (Cantabrigiae Massachusettae: Houghton Mifflin Company, 1963), 361.
  7. Blanchard, Paula. Sarah Orne Jewett: Her World and Her Work (Reading Massachusettae: Addison-Wesley Publishing Company, 1994), 133. ISBN 0201518104.
  8. Warren S. Tryon, Parnassus Corner: A Life of James T. Fields, Publisher to the Victorians (Cantabrigiae Massachusettae: Houghton Mifflin Company, 1963), 379–380.
  9. Anglice: "don't shut yourself away . . . or you will die a thousand deaths of silence."
  10. Blanchard, Paula. Sarah Orne Jewett: Her World and Her Work (Reading Massachusettae: Addison-Wesley Publishing Company, 1994), 134. ISBN 0201518104.
  11. Miller 1991:281.
  12. Anglice: "I care more for your good opinion than for that of a host of critics, and have excellent reason for so doing; inasmuch as my literary success, whatever it has been or may be, is the result of my connection with you."
  13. Miller 1991:281.
  14. Anglice: "the shrewdest of publishers and kindest of men. He was the wire that conducted the lightning so that it never struck amiss."
  15. R. Todd Felton, A Journey into the Transcendentalists' New England (Berkeleiae Californiae: Roaring Forties Press, 2006), 28. ISBN 097667064X.
  16. Susan Goodman et Carl Dawson, William Dean Howells: A Writer's Life (Berkeleiae: University of California Press, 2005), 122. ISBN 0520238966.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Thomam Fields spectant.