Collegium Wellesleianum
Collegium Wellesleianum[1] est privatum collegium artium liberalium mulieribus dicatum, Wellesleiae in oppido Massachusettae in Civitatibus Foederatis, occidentem Bostoniae versus situm. Collegium, anno 1870 conditum, est sodalis primorum collegium septem sororum, et inter decem optima collegia artium liberalium in Civitatibus Foederatis constanter habetur. Anno 2011, The Best 376 Colleges Wellesleianum professorum ordinem primum in Civitatibus Foederatis aestimavit.[2]
Alumnae
recensereMultae alumnae Wellesleianae operam variis campis gubernationis in officiis publicis, commercii, et artium dant. Inter quas sunt ascensores montium (Heidi Howkins, classis 1989, sola mulier quae expeditiones ad Everest et K2 duxit), auctores (sicut Harrietta Stratemeyer Adams, classis 1914, nomine calami Carolina Keene), astronomi (sicut Anna Jump Cannon, classis 1884, qui classificationem stellarum Harvardianam in temperatura conditam progressa est), astronautae (Pamela Melroy classis 1983), scriptores ludorum scaenicorum (inter quas Nora Ephron, classis 1962, quae pelliculis When Harry Met Sally... et Sleepless in Seattle innotuit), diurnalistae (Linda Wertheimer, classis 1965, Lynn Sherr, classis 1963, Diana Sawyer, classis 1967, et Cokie Roberts, classis 1964), negotiatores (Robina Chase, classis 1980, una ex conditoribus ZipCar societatis commercialis), mathematici (Winifred Edgerton Merrill, classis 1883, prima mulier Americana quae gradum Ph.D. in mathematica accepit), iudices (Ioanna Bolin, classis 1928, prima mulier Afro-Americana qui iudex facta est, ac Reena Raggi, Amalya Kearse, et Susanna P. Graber, iudices curiarum appellatarum foederalium). In campo communicationis sunt Michaela Caruso-Cabrera, classis 1991. Hilaria Rodham Clinton, classis 1969, et Magdalena Albright, classis 1959, ambae administrae civitatis Civitatum Foederatarum, de affirmativis experientiis Wellesleianis in eorum cursibus vitae studiose dixerunt. Soong May-ling (etiam appellata Madama Chiang Kai-shek vel Domina Chiang), olim prima domina Sinae, Collegium Welleslianum frequantavit, litterarum Anglicarum et philosophiae studiosa; diploma studiorum die 19 Iunii 1917 adepta est, una ex triginta tribus Scholaribus Durantianis; die 18 Februarii 1943 facta est prima indigena Sinica et secunda mulier qui ambas aedes Congressum Civitatum Foederatarum adlocuta est. Partes magni momenti in societate Civitatum Foederatarum et Sinae per bellum egit. Iulia Collins (nata 1982) est summa petitrix in Jeopardy! ludo televisifico, cui sunt maximus numerus victoriarum continuarum post Ken Jennings.
Notae
recensere- ↑ "Sigillum Collegii Wellesleiani": vide en:File:Wellesley_college_seal.png
- ↑ The Colleges with the Best Professors, Princeton Review.
Bibliographia
recensere- Converse, Florence. 1915. The Story of Wellesley. Bostoniae: Little, Brown, and Company.
- Dobrzynski, Judith H. 1995. How to Succeed? Go to Wellesley. The New York Times, 29 Octobris.
- Glasscock, Jean, et al. ,eds. 1975. Wellesley College 1875-1975: A Century of Women. Wellesleiae Massachusettae: Wellesley College.
- Hackett, Alice Payne. 1949. Wellesley: Part of the American Story. Novi Eboraci: E. P. Dutton & Co.
- Horowitz, Helen Lefkowitz. 1993. Alma Mater: Design and Experience in the Women's Colleges from Their Nineteenth-Century Beginnings to the 1930s. Ed. 2a. Amherst: University of Massachusetts Press.
- Kingsley, Florence Morse. 1924. The Life of Henry Fowle Durant. Novi Eboraci: The Century Co.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Wellesleianum spectant. |
- Index alumnae notabilium, www.wellesley.edu
- Situs artibus athleticis proprius, www.wellesleyblue.com
- Situs proprius, www.wellesley.edu
- The Swellesley Report blog, www.theswellesleyreport.com
- "The Top 50 Feeder Schools," Wall Street Journal, 25 Septembris 2003.
- Wellesley College Public Information, www.wellesley.edu