Iacobus Prescott Joule
Iacobus Prescott Joule, Socius Societatis Regalis (natus Salfordiae Lancastriae, 24 Decembris 1818; mortuus Sale Lancastriae, 11 Octobris 1889), fuit physicus et braxator cervisiae Anglicus. Naturae caloris studuit, cuius coniunctionem cum labore mechanico invenit (vide energiam). Haec inventio ad doctrinam conservationis energiae duxit, quae ad evolutionem primae legis thermodynamicae vicissim duxit. Joulium, unitas ISI energiae, ex eo appellatur.
Obitus: 11 Octobris 1889; Sale
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Amelia Grimes
Memoria
Cum Domino Kelvin ad evolvendum absolutum temperaturae gradum collaboravit, magnetostrictionem investigavit, atque coniunctionem fluxionis electricae per resistentiam et caloris dissipati, nunc primam legem Joulianam appellatam, excogitavit. Eius experimenta de transformatione energiae primum anno 1843 edita sunt.
De vita
recensereIacobus Prescott Joule natus est anno 1818, filius Beniamini Joule (1784–1858), divitis braxatoris, et Aliciae Prescott uxoris, in Via New Bailey Salfordiae in urbe Anglica. Socius erat Societatis Electricae Londiniensis, a Gulielmo Sturgeon aliisque constitutae.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Bottomley, James Thomson. 1881. "James Prescott Joule." Nature 26 (678): 617–20. Bibcode 1882Natur..26..617B. doi:10.1038/026617a0.
- Cardwell, D. S. L. (1991). James Joule: A Biography. Manchester college Press. ISBN 0-7190-3479-5.
- Forrester, J. (1975). "Chemistry and the Conservation of Energy: The Work of James Prescott Joule". Studies in the History and Philosophy of Science 6 (4): 273–313.
- Fox, R. 1969. "James Prescott Joule, 1818–1889." In Mid-nineteenth-century scientists, ed. J. North, 72–103. Elsevier. ISBN 0-7190-3479-5.
- Reynolds, Osbourne (1892). Memoir of James Prescott Joule. Manchester, Angliae: Manchester Literary and Philosophical Society.
- Sibum, H. O. (1995). "Reworking the mechanical value of heat: instruments of precision and gestures of accuracy in early Victorian England". Studies in History and Philosophy of Science 26: 73–106.
- Smith, C. (1998). The Science of Energy: A Cultural History of Energy Physics in Victorian Britain. Londinii: Heinemann. ISBN 0-485-11431-3.
- Smith, Crosbie. 2004. "Joule, James Prescott." DNB.
- Smith, C., et M. N. Wise. (1989). Energy and Empire: A Biographical Study of Lord Kelvin. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-26173-2.
- Steffens, H. J. (1979). James Prescott Joule and the Concept of Energy. Watson. ISBN 0-88202-170-2.
- Walker, James (1950). Physics, ed. quarta. Pearson. ISBN 978-0-321-54163-5.
Nexus externus
recensere- De Iacobo Prescott Joule in Dictionary of National Biography (anno 1892), apud books.google.com.