Hylas
In mythologia Graeca Hylas (Graece Ὕλας), filius Theiodamantis[1], regis Dryopum, fuit comes studiose dilectus Herculis. Inter formosissimos ephebos ab Hygino numerabatur.
Fabula
recensereAd Colchos cum Argonautis proficiscens, Hercules Hylan ephebum secum duxit. Sed cum in litore Mysiae aquam traheret, nymphae Hamadryades, tam formosi corporis cupidae, puerum in fontem altum rapuerunt, nec iam visus est in terris Hylas. Flens ac gemens delicias suas Hercules diu quaesivit, frustra nomen amatum clamans. Ac dum in montibus vagatur, Argonautae sine eo navem Argo solverunt et profecti sunt. Valerius Flaccus hunc casum insidiis Iunonis imputat, Herculem odio inexpiabili persequentis. Nam postquam deam heroi faventem, Minervam, ablegavit, nymphae Dryopi adfirmat Hylan electum esse qui maritus eius fieret. Post nonnullos dies Hylas ipse in somnio visus maestum Herculem solari conatus est. Quae omnia in monte Arganthonio in Bithynia non procul ab eo loco ubi postea condita est urbs Prusias evenisse vulgo tradebantur[2].
Elegiam leporis plenam de Hylae raptu scripsit Propertius[3], quem multa post saecula francogallicus poeta Andreas Chénier in Bucolicis suis imitatus est[4].
Notae
recensere- ↑ Theodamas ob saeva facta ab Hercule interfectus est. Tum Hylan puerum secum duxit. Sic scripsit Hyginus in enumeratione Argonautarum : "Hylas Theodamantis et Menodices nymphae Orionis filiae filius, ephebus, ex Oechalia, alii aiunt ex Argis"
- ↑ Strabo, Geographica XII.4.3
- ↑ Poema Propertii. Albert Foulon, "Properce 1, XX: originalité, alexandrinisme et romanité", Vita Latina, 2007: 2-12. William J. McCarthy, "Propertius 1, 20: Ὕλας εἰς ἠχώ", Hermes, 1981: 196-206.
- ↑ Poema Andreae Chénier
Fontes
recensere- Apollodori bibliotheca 1.9.19, 2.7.7.
- Apollonius Rhodius, libro primo Argonauticon 1207-1325.
- Hyginus, Fabulae 14 (11 et 25), 271.
- Propertius, libro primo Elegiarum 20.
- Prudentius libro primo Contra Symmachum, 116-119.
- Strabo, Geographica XII.4.3
- Theocritus, Idyllia 13
- Valerius Flaccus, libro tertio Argonauticon 481-740. necnon libro quarto 1-57.
- Vergilius, Eclogae, VI.43-44
Plura legere su cupis
recensere- Robert E. Colton, "Some Greek and Latin poets on the abduction of Hylas", The Classical Outlook, 1979: 107-108
- Marie-Christine Fayant, "Ampélos, Carpos et Hylas. Nonnos face à Théocrite et Apollonios de Rhodes", Aitia, 2012
- Mark A. J. Heerink, "Going a Step Further: Valerius Flaccus' Metapoetical Reading of Propertius' Hylas", The Classical Quarterly, New Series, 2007: 606-620
- "Hylas, Hercules, and Valerius Flaccus' metamorphosis of the Aeneid", Harvard Studies in Classical Philology, 2015: 265-308
- Adolf Köhnken, Apollonios Rhodios und Theokrit. Die Hylas- und die Amykos geschichten beider Dichter und die Frage der Priorität, Göttingen, 1965 Recensio critica
- Ling Roger, "Hylas in Pompeian art", Mélanges de l'école française de Rome, 1979: 773-816
- Sourvinou-Inwood (Chr.), Hylas, the Nymphs Dionysos and Others. Myth, Ritual, Ethnicity, Stockholm, Paul Ástroms, 2005 Recensio critica Altera recensio critica
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad Hylan raptum pertinent.
- Vollmer, Wilhelm: "Hylas" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 261