Hyacinthus (persona mythologica)
(Redirectum de Hyacinthus (mythologicus))
Hyacinthus in mythologia Graeca fuit puer formossisimus ab Apolline amatus, sed a Zephyro ex invidia occisus. Nam cum deus discum iaceret ventus eum in pueri caput impulit. Ex eius corpore post mortem, hyacinthus flos natus esse dicebatur. Saeculo octavo decimo, Wolfgangus Amadeus Mozart operam Apollonem et Hyacinthum composuit.
Eius monumentum Amyclis in Laconia ostendebatur ubi cultu heroico et feriis annuis honorabatur, Hyacinthiis dictis[1]. nam filius conditoris eiusdemque eponymi, Amyclae, dicebatur.
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- Alain Moreau, "Le Discobole meurtrier", Pallas. Revue d'études antiques, 1988: 1-18