Hortus Luxemburgi
Hortus Luxemburgi (Francogallice: Jardin du Luxembourg) viridarium olim regium in Circumdario VI Lutetiae est in area hecatometrorum quadratorum XXVI, pars Palatii Luxemburgi sedes senatus Francici.
Horti septentrione cinguntur palatio citato, Castello Minore (Petit Palais; senatus praesidentis officio), agro malis Sinensibus consito, Museo Luxemburgi, ab oriente autem Schola ingeniariorum. Eis partes duae sunt: circa palatium areolae maxime cultae atque xysti classici sunt mores Francicos saeculi XVII servantes cum a lateribus occidentalibus meridianisque loci leviores secundum Anglicum habitum confecti.
Usus recreationis hodiernus
recensereIstud viridarium maximo gaudio est familiis, studiosis, cursus pedestris fautoribus quoniam tempori conscicivo optime agendo patet et ad animas refocillandas invitat. In locis inter meridiem et occidentem sitis hortus omnino rei oblectatoriae dicatus putetur cum theatro neurospastico Guignol anno 1881 erecto. Carolus Garnier orbem volubilem lusorium finxerat, quem Rainerius Maria Rilke carmine Das Karusell[1] cantaturus erat. Eculei ad equitationem aut circumvectionem invitant ibidemque areae lusoriae infantiles inveniuntur. Neque tenisiae (vel modo historico Jeu de Paume!) neque canistriludio parcendum est. Insuper globorum et latrunculorum ludi coluntur [2] et coffeum sub arboribus sorbetur. In piscinis navicula minuta solvunt atque appellunt. Concentus sub divo ad portam Sancti Michaelis praesertim dantur, ubi interdum de photographematibus expositis admirari potes.
Mellifices in schola mellaria, quae dicitur, congregantur et pomarii autumno fructus in ipsis locis olim regiis cultos exponunt et venum dant.
-
Plaga inter meridiem et occidentem sita
-
Piscina centralis cum navigiolis minutis, quae homines libenter plassant
-
Alvei Scholae mellariae, quae dicitur
Historia
recensereHortos fieri iusserat anno 1611 sive 1612 Maria Medicaea, ut castellum suum ornaret. Quod Palatium Pittianum aequaret, ubi Maria pueritiam egerat. Thomas Francine aquarum architectulus hortos aquaeductu Medicaeo, qui postea dicebatur, irrigavit. Is Romiaci initium habens annis inter 1613 et 1624 confectus est. Quamvis palatium cum viridariis saeculo XIX praesertim mutatum sit, notio Italica nostris diebus porro sentitur. Exceptoria aquarum statuas marmoreas, inter quas reginae Mariae simulacrum, non ante saeculum XIX nacta sunt. Statuae sigilla artificia ubique pullulant, e.g. iuxta viam de Fleurus Statuae Libertatis exemplar in vestigiis Frederici Augusti Bartholdi.
Anno 1617, cum Cartusienses campos suos territorio alio reparavissent, Ludovicus XIV rex axem ad Observatorii stratam adiunxit, quo facto visus festivus super meridianum fundamentale olim hic locatum permittebatur. Iam saeculo XVII plures homines hortum visitare solebant, de quo Henricus Sauval scriptor anno 1650 dubitavit num iam esset paradisus prorsus publicus necne. Saeculo XVIII auctores et philosophi maximi hic spatiabantur, velut Ioannes Iacobus Russavius et Dionysius Diderotus. Annis insequentibus saepius mutationes factae sunt: anno 1782 Provinciae comes, ut pecuniae castellis renovandis superessent, amputationem areae iussit. Rebus novis saevientibus contrarie amplificatio hortorum fieri potuit Cartusiensi monasterio confiscato. Anno 1865 Georgius Eugenius Haussmann, viarum largissimarum fanaticus, arborum multarum trucidationem disposuit. Tunc arboreta Pépinière, quod Guido de Maupassant cantaverat, et Hortus Botanicus civibus invitis perierunt. Maximus Le Forestier cantor, quando adulescentibus et iuvenibus annis 1970 ineuntibus ingressus hortensis interdictus est, cantilena praetitulata Entre 14 et 40 ans anno 1973 recusationem vehementem fecit.
-
Cursus birotarius (1818)
-
Jardin du Luxembourg, pinxit Albertus Edelfelt, 1887
Sipunculi
recensere- Lacus medius cum sipunculis et conductione nauticorum speciminum minutorum libentissime puerulis petitur.
- Fontaine Médicis (1620), quod opus Salomon de Brosse fecisse olim putabatur, nymphaeum est. Quod titulo Grotte du Jardin du Luxembourg verisimiliter Thomas Francine excogitaverat.[3][4] Anno 1864 ab Alphonso de Gisors in locum novum collocatum est, ne viis novis autocineticis impedio esset. Statuas anno 1866 Augustus Ottin addidit. Toreuma cum Leda anno 1807 Achilles Valois, nymphas superiores autem anno 1864 Ioannes Baptista Klagmann.
Artificia selecta
recensere- saeculi XVI:
- Davidi victoris et Nympha: effigies marmoreae antiquitatem simulantes in columnis ad lacum centralem
- Ludovico Philippo regente:
- reginarum dominarumque Francicarum simulacra, quae annis inter 1846 et 1850 fecerunt Augustus Ottin, Augustinus Dumont, Ioannes Baptista Klagmann, Ioannes Iacobus Feuchère et alii (apud equi vestigii clivum(
- epochae Romanticismo dicatae:
- Velleda (1839-1844) Hippolyti Maindron secundum opus Franciscu Renati Castribrientii
- Faunus saltans (1851) Eugenii Lequesne
- Notorum artificum scriptorumque simulacra (ex porta ad Viam de Vaugirard in secundum motum horologii congesta:
- Murger (1895) fecit Theophilus Bouillon
- Carolus Leconte de Lisle (1898) cum dea gloriosa, fecit Dionysius Puech
- Georgius Sand (1905) fecit Francicus Sicard
- Stendhal, fecit Augustus Rodin secundum Davidum d'Angers
- Flaubert fecit Augustus Clésinger
- Personarum negotiator (1883: ibi apparent Corot, Dumas senior, Hector Berlioz, Carpeaux, Ioannes Baptista Faure, Eugenius Delacroix, Honoratus de Balzac et Barbey d'Aurevilly), fecit Zacharias Astruc
- Baudelaire fecit Fix-Masseau
- La comtesse de Ségur (1910) fecit Ioannes Boucher
- Watteau (1896) fecit Henricus Gauquiné
- Eustachius Le Sueur (1858) fecit Honoratus Husson
- Iosephus Maria de Heredia fecit Victor Ségoffin
- Carolus Augustinus Sainte-Beuve (1898) fecit Dionysius Puech
- Chopin (1900) fecit Georgius
- Paulus Verlaine fecit Augustus de Niederhäusern (Rodo)
- Beethoven fecit Antonius Bourdelle
- Delacroix (1890) fecit Iulius Dalou (cum allegoriis de tempore, gloria; cum angelo tutelari)
-
Statua Libertatis
-
Zacharie Astruc:
Personarum scrutarius (1883)
Varia
recensereSellae Luxembourg, quae olim pro Horto Luxemburgi solummodo confectae sunt, hodie in omni orbe terrarum reperiuntur.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Jean Colson et Marie-Christine Lauroa (ed.): Dictionnaire des Monuments de Paris. Éditions Hervas, Lutetiae 1992, ISBN 2-903118-66-3.
- Pierre Kjellberg: Le nouveau guide des statues de Paris. La Bibliothèque des Arts, Lutetiae 1988, ISBN 2-85047-025-2.
- Julia Droste-Hennings, Thorsten Droste: Paris. Eine Stadt und ihr Mythos. DuMont-Reiseverlag, Coloniae Agrippinae 2000, ISBN 3-7701-3421-4, p. 136–138.
- Robert Schediwy, Franz Baltzarek: Grün in der Großstadt – Geschichte und Zukunft europäischer Parkanlagen unter besonderer Berücksichtigung Wiens. Edition Tusch, Vindobonae 1982, ISBN 3-85063-125-7
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 48°50′49″N 2°20′14″E • 6452692 GeoNames • Store norske Lexikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortos Luxemburgi spectant. |