Ioannes Baptista Camillus Corot (natus Lutetiae die 16 Iulii 1796; ibidem mortuus die 22 Februarii 1875) fuit pictor topiarius Francicus.

Wikidata Ioannes Baptista Camillus Corot
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Baptista Camillus Corot: imago
Ioannes Baptista Camillus Corot: imago
Ioannes Baptista Camillus Corot: subscriptio
Ioannes Baptista Camillus Corot: subscriptio
Nativitas: 16 Iulii 1796, 17 Iulii 1796; Lutetia
Obitus: 22 Februarii 1875, 28 Februarii 1875; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Jean-Baptiste Camille Corot

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Grave of Corot

Corot primo gymnasium Rothomagi frequentaverat, antequam in officinam librorum quandam veniret. Quam relinquens se artibus dedere intendit. Postquam instructione dominorum Michallon et Bertin fructus est, anno 1826 in Italiam iit unde anno 1827 imaginem in Franciam reportavit de plagis apud Nemorensem lacum. Ea tabula Lutetiae in expositione quadam monstrata est.

 
Camillus Corot, imago a Felice Tournachon Nadar facta

Ingenium eius verum sese ostendit, quando Franciae regiones perlustrans naturae elementa cognoscebat. Annis 1850 ineuntibus genus eius de natura depingenda in flore fuit et revera paulatim criticorum neglegentia in applausum mutabatur. Eius argumentum ante omnia in lyricis iacebat: themata non seligebat ad plagas accurate describendas sed ad animi impetus reddendos. Itaque momenti minoris fuit visio generalis magnifica sed pictura momentorum parvorum et simplicium cum nymphis, silvis, stagnis, campis. Quo modo silentium sollemne, lux argentea, venti motio et ita porro mire narrari potuerunt. Naturae res in earum effectus singulares dissolvebat, quas saepe colore cano clare efferebat. Technica haec autem non solum contraria et duritiam molliebat verum etiam argumenta interdum insipientia creabat. Tabulae poesi plenae partim infinitae esse videntur. Eius imagines multis in museis Francogallicis inveniuntur; artifex numeratur in schola pictorum qui plagarum subtilem picturam (Paysage intime) fovebant.

Pinacotheca

recensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 4. Lipsiae 1906, p. 295 (hic in interreti)

Bibliographia

recensere
  • Camille Corot: Natur und Traum. Carolsruhae 2012.
  • Camille Corot: Briefe aus Italien. Klinkhardt & Biermann, Lipsiae 1924.
  • Dario Durbé u. a.: Corot und die Schule von Barbizon. Pawlak, Herrsching 1988, ISBN 3-88199-430-0-
  • Peter Galassi: Corot in Italien. Freilichtmalerei und klassische Landschaftstradition. Hirmer, Monaci 1991, ISBN 3-7774-5490-7.
  • Jean Leymarie: Corot. Biographisch-kritische Studie. Skira-Klett-Cotta, Genavae 1980, ISBN 3-88447-049-3.
  • Vincent Pomarède: Corot. Flammarion, Lutetiae 1996, ISBN 2-08-012123-5.
  • Mariantonia Reinhard-Felice (ed.): Corot. L'Armoire Secrète. Eine Lesende im Kontext. Hirmer, Monaci 2011, ISBN 978-3-7774-3421-6
  • Alfred Robaut. L'Œuvre de Corot, catalogue raisonné et illustré précédé de l'Histoire de Corot et de ses œuvres par Étienne Moreau-Nélaton, Floury, Lutetiae 1905.
  • Leonhard Saint-Michel: Corot und seine Welt. Gondrom, Baruthi 1981. ISBN 3-8112-0216-2.
  • Yvon Taillandier: Corot. Flammarion, Lutetiae 1990, ISBN 2-08-011554-5.
  • Germain Bazin: Corot, Wolfgang Krüger Verlag, Berolini 1942

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam Camillum Corot spectant.