Vide etiam paginam discretivam: Leda (discretiva)

Leda (Graece Λήδα) in mythologia Graeca est Thestii filia, Tyndarei Laconiae regis uxor, quacum Iuppiter, cum eam adamasset, in cygnum versus concubuit,[1] cum iam antea e Tyndareo gravida fuisset. Expletis itaque legitimis mensibus, Leda duo peperit ova, ex quorum altero nati sunt Pollux et Helena, ex altero Castor et Clytemnestra.[2] Fuerunt tamen qui dicerent veram matrem Helenae Nemesin fuisse, Ledam nihil nisi nutricem.[3] Euripides poeta Ledam ob filiae Helenae flagitia se pudore suspendisse narrabat.[4]

Leda cum cygno: sculptura Romana, exemplar sculpturae Graecae saeculo 4 a.C.n. factae

In Odyssea[5] Ulixes apud Inferos Ledam vidit et adlocutus est.

Notae Recensere

  1. Euripides, Iphigenia in Aulide 794-800 et Helena 17-21 et 256-9.
  2. Carolus Stephanus, Dictionarium historicum, geographicum, poeticum, Geneva, M.D.C.LX, col. 1184.
  3. Pausanias, Descriptio Graeciae I.33.7-8
  4. Helena 133-6 et 200-2.
  5. XI.298-304.

Nexus externi Recensere