Wikidata-logo.svg Guido de Maupassant
Res apud Vicidata repertae:
Guido de Maupassant: imago
Guido de Maupassant: subscriptio
Nativitas: 5 Augusti 1850; Tourville-sur-Arques
Obitus: 6 Iulii 1893; Passicium
Patria: Francia
Nomen nativum: Henry-René-Albert-Guy de Maupassant

Officium

Munus: short story writer, scriptor scaenicus, diurnarius, mythistoricus, scriptor, auctor, poëta

Memoria

Laurae: Vitet Prize
Sepultura: Sepulchretum Montis Parnassi Lutetiae

Guido, vulgo Guy de Maupassant (natus in Castello Miromesnil iuxta Tourville-sur-Arques die 5 Augusti 1850; Lutetiae die 6 Iulii 1893 mortuus) fuit scriptor Francicus saeculi undevicensimi, qui, socius scholae naturalismi, mythistorias fabulasque breves (vel diegemata) modo realistico et saepe pessimistico confecit.

Mademoiselle Fifi, in editione anni 1898

VitaRecensere

Guidonis Maupassant cursus honorum initium cepit in officio ministerii quodam. Guidoni, in scribendo tironi, consilia sincera dabat Gustavus Flaubert, matris consobrinus; is homo mox vidit fortitudines Guidonis in confabulando esse.

Maupassant poesi in opere »Des Vers« (1880) congesta famam nullam assecutus fabellam quandam in annum 1870 Rothomagum finxit, cui titulus »Boule de Suif«. Ea historia culmini est in opere »Soirées de Médan« (1880) quod Aemilius Zola cum aliis collegit. Modo realismi et perfecta characterum delineatione Maupassant in omnibus naturalismi fautoribus eminet. Vel Aemilium Zola superavisse videtur. Narrationes eius dicuntur meliores esse quam mythistoriae: quia in his culpatur nimia velocitas in producendis tomis 27 annis tantummodo decem.

Attamen affabre scripta est matrimonii cuiusdam historia maesta »Une Vie« (1883) necnon fabula Milesia de diurnariis »Bel-Ami« (1885). Insequebantur »Mont-Oriol« (1887), »Pierre et Jean« (1888) et denique mythistoriae molles »Fort comme la Mort« (1889) et »Notre cœur« (1890; in ambabus olet Pauli Bourget auctoritas). Inter volumina XX cum fabulis maximi momenti autem sint haec: »La Maison Tellier« (1881), »Miss Harriet« (1884), »Monsieur Parent« (1885), »Le Horla« (1887), »L'inutile Beauté« (1890). Fabella »Musotte« Guido de Maupassant una cum Iacobo Normand 1891 felicissime scaenis adaptavit. Opusculum quoddam recte pro theatro scriptum »La Paix du Ménage« (1893) minus bonum fuit.

Velut frater natu maior et familiares alii vecordia captus est. Canois mortem sibi consciscere voluit atque Lutetiae in nosocomio privato "Blance" animam efflavit. Anno 1897 autem in eius honorem monumentum in Viridario Monceaux Lutetiensi erectum est.

MythistoriaeRecensere

Collectiones diegematumRecensere

  • Boule de suif (1880)
  • Le Horla (1888)

PelliculaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Pierre Bayard: Maupassant, juste avant Freud. Minuit, Lutetiae 1994. ISBN 2-7073-1493-5
  • Martin Brucke: Magnetiseure. Die windige Karriere einer literarischen Figur. Rombach, Friburgi Brisgoviae 2002. (= Rombach Wissenschaften; Reihe Cultura; 28) ISBN 3-7930-9332-8
  • Marianne Bury: Maupassant. Grandes oeuvres, commentaires critiques, documents complémentaires. Reihe Balises, Série Les écrivains, 10. Klett, Stuttgardiae & Nathan, Lutetiae 1993. ISBN 3-12-592545-2 & ISBN 2-09-180234-4
  • Philippe Dahhan: Guy de Maupassant et les femmes. Essai. Bertout, Luneray 1996. ISBN 2-86743-253-7
  • Gérard Delaisement: La modernité de Maupassant. Rive Droite, Lutetiae 1995. ISBN 2-84152-019-6
  • Stefanie Fröschen: Die Krankheit im Leben und Werk Guy de Maupassants. Die Bedeutung seiner Syphilis-Erkrankung für seine Dichtungen. Moguntiaci/Aquisgrani 1999. ISBN 3-89653-579-X
  • Claudine Giacchetti: Maupassant. Espaces du roman. Droz, Genavae 1993. (= Histoire des idées et critique littéraire; 320)
  • Gisela Haehnel: Bovarysme in der Flaubert-Nachfolge. Am Beispiel von „Une vie“, „O primo Basílio“ und „Une belle journée“. Sisyphos, Coloniae Agrippinae 2004, ISBN 3-928637-33-9
  • Josef Halperin. Maupassant der Romancier. Artemis, Turici 1961
  • Marlo Johnston: Guy de Maupassant, Fayard, Lutetiae 2012, ISBN 978-2-213-62890-5
  • Bettina Kopelke: Die Personennamen in den Novellen Maupassants. Peter Lang, Francofurti 1990 (= Bonner romanistische Arbeiten, 34) ISBN 3-631-42868-5
  • Ulrike Mayer: Der Aspekt des Fantastischen in Maupassants „Contes et Nouvelles“. Die Faszination der Grausamkeit. Peter Lang, Francofurti 1990 (= Europäische Hochschulschriften, Reihe 13, 159) ISBN 3-631-43260-7
  • Thierry Poyet: L’héritage Flaubert Maupassant. Kimé, Lutetiae 2000 ISBN 2-84174-197-4
  • Jean Salem: Philosophie de Maupassant. Ellipses, Lutetiae 2000, ISBN 2-7298-0343-2
  • Nadine Satiat: Maupassant. Flammarion, Lutetiae 2003, ISBN 2-08-068494-9
  • Alberto Savinio: Maupassant und der „andere“. Suhrkamp, Francofurti 1988, ISBN 3-518-01944-9 (Reihe bs, 944)
  • Dorothea Schurig-Geick: Studien zum modernen „conte fantastique“ Maupassants und ausgewählter Autoren des 20. Jahrhunderts. Winter, Heidelbergae 1970 (= Beiträge zur neueren Literaturgeschichte; F. 3,11)
  • Arne Ulbricht: Maupassant Biografischer Roman, Klak Verlag, Berolini 2017, ISBN 978-3-943767-79-7
  • Christian Wehr: Imaginierte Wirklichkeiten. Untersuchungen zum 'récit fantastique' von Nodier bis Maupassant. Narr, Tubingae 1997 (= Romanica Monacensia, 52) ISBN 3-8233-4792-6
  • Simon Weipert: Die Novellen Maupassants. Versuch einer werkimmanenten Typologie. Peter Lang, Francofurti 1989 (= Werkstruktur und Hintergrund, 2) ISBN 3-631-41823-X

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Guidonem de Maupassant spectant.
  Lege Γουίδων ντε Μωπασσάν ("Guido de Maupassant") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica