Paulus Verlaine
Paulus Verlaine (Mette die 30 Martii 1844 natus; Lutetiae pauper die 8 Ianuarii 1896 mortuus) fuit illustris poeta et criticus Francicus more symbolismo. Socius et breviter etiam amasius suus fuit poeta Arthurus Rimbaud.
Vita
recensereFamilia Flandrica natus Lutetiae Lyceum Bonaparte frequentavit et officialis apud demarchos factus est. Carminibus suis mox sodalis elatus inter sic dictos Parnassios Parisienses erat. Ebrietas eius continuata autem et amicitia cum arthurus Rimbaud matrimonio finem fecit. In Belgio et Anglia grassatus ad Montes captus est. Iudices eum in carcerem coniecerunt, quippe qui anno 1871 Arthurum Rimbaud manuballistula necare temptavisset.
Postea munera paedagogi (Rethel in oppido) et agricolae (in Arduenna) implebat. Sed iam anno 1886 miseriam magnam amplexus variis in hospitiis Parisiensibus vita ei usque ad exitum tristem degenda erat.
Adeptiones
recensereForma severa maxime affabri (secundum Parnassiorum genus) habentur et »Poèmes Saturniens« (1865) et »Fêtes galantes« (1869), cum poesis amicae dedicata »La bonne chanson« (1870) magis sobria naturalisque sit. Opus primum magnum autem collectio religiosa »Sagesse« (1881), quam sequebantur »Amour« et »Bonheur« (1891).
Musica verborum purissima emanat in »Romances sans paroles« (1887). Cyclorum aliorum mentionis digni sint »Jadis et naguère« (1885) necnon »Parallèlement« (1889; erotica rebus potius religiosis anterioribus addita). Quibus se aggregabant »Les poètes maudits« (1884), »Les mémoires d'un veuf« (1887) et »Mes hôpitaux« (1891). Apud »Confessions« (1895) vagabundi confessionem luctuosam atque flebilem cum sale tradidit. Aliquo modo traditionem Theodiscam nolens volens in imitandis poematibus cantabilibus iniit. Modo versificandi musicali (»Art poétique«) transitum fecit ad istos neotericos degeneratos qui eum regem suum declaraverunt (anno 1894).
Opera
recensere- Poèmes saturniens (1866)
- Romances sans paroles (1874)
- Sagesse (1880)
- Les Poétes maudits (1884)
- Mes hôpitaux (1891)
- Confessions (1895)
Bibliographia
recensere- Henri Troyat, Verlaine. Lutetiae: Flammarion, 1993. ISBN 2-08-060928-1
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Verlaine spectant. |
- Verlaine socii
- Biographia apud bibliolettres.com
- Ernst Delahave: Biographia
- Nexus apud DDB
- Carmina cum notis