Hieronymus Boateng
Hieronymus Agyenim Boateng (vulgo Jérôme Boateng) (natus Berolini die 3 Septembris 1988) est pedilusor Germanicus plerumque in positione defensoris ludens.
Hieronymus Boateng Berolino filius patris originis Ganensis et matris germanicae natus est, hac in urbe cum duobus fratribus et una sorore adolevit. Ab anno 1998 in societatibus pediludii Berolinensibus Tennis Borussia et Hertha BSC, ab 2007 usque ad 2010 in Societate athletica Hamburgense (Hamburger SV) lusit. Deinde ad anglicam societatem Civitas Mancunii (Manchester City) vertit. Anno 2011 ad Germaniam remigravit, ut in grege Bavaria Monacum luderet. Anno 2021 societatem mutavit, nunc pro Olympico Lugdunum (Olympique Lyon) lusit.
Boateng socius Turmae Pedilusoriae Nationalis Germanicae certaminibus mundanis pedilusorium 2010 in Africa Australi et 2014 in Brasilia atque certaminibus europaeis pediludii 2012 in Polonia ac Ucraina et 2016 in Francia interfuit. In certaminibus mundanis 2010 et 2014 Hieronymus Boateng contra turmam ganensem lusit, quae socius frater suum Coemgenus-Princeps Boateng erat, hoc primum duellum fraternum in historia certaminum mundanorum pedilusorum fuit.
Anno 2016 Alexander Gauland praeses vicarius factionis Germanicae "Alternativae pro Germania" Boateng vicinum habere propter colorem cutis eius neminem velle dixit. Huic sententiae in fama publica vehementer contradicebatur.
Mense Septembri 2021 iudicium locale Monaciense eum ob violentiam amicae suae corporis pecuniae condemnavit.
Hieronymus Boateng est editor periodici gemanici "Boa".
Honestates
recensere- Folium lauri argenteum (2010, 2014) (summus honor athleticorum germanorum)
- Praemium Moses-Mendelssohn Senatus Berolini (2016)
- Pedilusor Germanicus Anni 2016
Bibliographia
recensere- Michael Horeni: Die Brüder Boateng: Drei deutsche Karrieren. Tropen-Verlag apud Klett-Cotta, Stutgardiae 2012.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hieronymum Boateng spectant. |