Hiems

unum e quattuor temporibus anni
(Redirectum de Hiemps)

Hiems (-mis, f.) est unum e quattuor temporibus anni, spatium temporis inter autumnum et ver, i. e. illorum trium mensium inter solstitium et aequinoctium.

Silva hieme visa.

De hieme naturali

recensere

Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit. Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.

Nonnulla animalia, velut ursi et talpae, hieme dormire solent.

De hieme apud poetas

recensere

Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum, qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone, Aesonis filio, duce Argonautarum, "iam vagus" scripsit "irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat."

Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit "laeta quod pubes hedera virenti / gaudeat pulla magis atque myrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro."

Astronomia

recensere
 
Collocatio solis et telluris initio temporum anni.

In astronomia incipit hiems die solstitii hiemis:

Sententia

recensere
Tempora Anni
Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
ver praebet flores, igne levatur hiems.
Fragmentum poëmatis Ovidii de Remedia Amoris, ex Voce Latina, 166, 2006.

Bibliographia

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad hiemem spectant.