Heron Alexandrinus
Heron vel Hero Alexandrinus (Graece Ἥρων ὁ Ἀλεξανδρεύς) saeculo primo in Schola Alexandrina fuit clarus mathematicus et machinator.
Opera
recensereHaec opera sua nobis tradita sunt:
- Dioptra („Liber Opticae“)
- Automata („Liber Machinarum“)
- Pneumatika („Liber Pneumaticae et Hydraulicae“)
- Belopoeika („Liber Telorum)
- Metrika („Liber Mensurae“)
De rebus mathematicis, opticis atque mechanicis aguntur. Notae sunt maxime descriptiones eius ad machinas automatas quasi programmabiles et ad usum aquae, aeris atque caloris ad vim generandam spectantes. Imprimis inveniens Aeolipila sive pila Heronis et puteum Heronis se praestitit.
Praeterea Methodus Heronica ad computandum radicem quadratam et Formula Heronis de area trianguli nobis tradita sunt, quae in libro nomine Metrica ('Liber Mensurae') introduxit et probavit. Etiam Triangulum Heronicum nomen eius accepit.
In libro Dioptra ('Liber Opticae') instrumentum ad dimetiendam terram descripsit. Dioptra ipsa est intrumentum Theodolito hodierno simile. Etiam commendavit ad spatia longa per mare naviganda defectiones lunae spectare.
In libro Automata ('Liber Machinarum') explicavit exstructionem inventorum suorum. Exempli gratia descriptae sunt ianuae cuiusdam templi igne in ara accenso automatice patefactantes. Praeter instrumenta musica etiam machinas theatralicas tunc mirabiles invenit.
Inter inventa eius etiam machina undam sacram generantem numeratur: orbis ligneus in summa aqua undae sacrae positus est. Cum nummus iniecta esset, pondus eius aquam per tubo metallico sursum pressit ut fideles eam acciperent.
Inventor primum construxit globum cavum igne impulsum atque vapore aquario expletum, qui nostra tempestate machina vaporaria dicitur, etsi eo tempore plurimi eum non pro instrumento utile sed pro oblectamento existimaverunt. Solum saecula post in Anglia atque in Francia machina vaporaria propria inventa est.
Heron in libro Belopoeika ('Liber Telarum' etiam ad arma excolenda animum advertit. Descriptio sua catapultae complures sagittas exculcantis nomine Cheirobalistra principalis descriptio sclopeti polybolico fuisse haud absurdum est dictu. Verum non constat Heronem inventorem huius operis fuisse.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Heronem Alexandrinum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
- Libri de machinis bellicis et de geodaesia (Latine)
- Versio operis Pneumatica (Anglice)
- De Herone apud MacTutor