Hermupolis
Hermupolis (Graece Ερμούπολη) est urbs Graeca Syro in insula sita. Olim caput nomi Cycladum, nunc est administrativa unitatis regionalis simulque demi Syri sedes, qui die 1 Ianuarii 2011 pristinis demis Hermupoli, Posidonia, Ano Syro coniunctis factus est.
Locus: 37°26′22″N 24°56′17″E
Numerus incolarum: 11 039, 11 938, 12 949, 11 407, 16 971
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Hermupolis urbs tempore seditionis contra Turcas annis 1820 orta est, ubi plurimi profugi ex Asia Minore, Chio et Psara venientes in insula accepti sedes collocaverunt. Cum vetus urbs ("Palaeopolis") nomine Ano Syros (a mari viso) in colle sinistro sita gradatim in portum versus descendat, nova urbs Hermupolis, quae anno 1834 publice condita est, loco inferiore circa portum et in colle dextro sita est. Urbes quidem indissolubiliter conexae sunt.
Multi "Syro-Francorum" Catholicorum, qui iam ante Bellum rerum novarum Graecum in insula vixerant, vetere in urbe manebant, locupletiores eorum autem in novam urbem descenderunt. Hermupolis mox medius rerum oeconomicarum locus Graeciae et portus maximi momenti facta splendidis aedificiis exornata est. Etsi postea gravitate Piraeo cessit, tamen adhuc magnificum urbis saeculi undevicesimi aspectum praebet plurima aedifica stilo neoclassico, qui vocatur, aedificata asservantis.
Ano Syros ubi maxima ex parte Catholici habitant. Summo in colle ecclesia cathedralis Sancti Georgii sita est, infra conventus Capuccinorum anno 1633 conditus et monasterium Iesuitarum.
In urbe praeterea est unum ex antiquissimis Graeciae museis archaeologicis et theatrum Apollinis anno 1861 erectum. Curia classicistica (inchoata 1876, dedicata 1898, aedificata ab Ernesto Ziller) media in urbe areae Miaulis adiacet.
Ut medius regionis Aegaei Australis locus Hermupolis variis magistratibus ac institutis publicis instructa est. Praeterea urbi nosocomium et universitas sunt.
Visu digna
recensere- Curia ab Ernesto Ziller aedificata cum area adiacente: In curiae latere boreo-occidentali (sinistra) Museum Archaeologicum Cycladum situm est, ubi inter alia inventa visuntur, quae a Cultura Cycladum repetunt (accuratius a Cultura Cycladum II, sic dicta Ceros-Syros-Cultura). Media in area Miaulis statua Andreae Miaulis erecta est, in latere orientali aedificium situm est, quae olim "Lyceo Evangelidis" locum praebebat, ubi homines sicut Demetrius Bikelas et Emmanuel Rhoides litteris studuerunt. Prope est etiam Archivium Cycladum (Megaron Ladopulu, Μέγαρο Λαδόπουλου), quae hodie est etiam bibliotheca urbina. Aestate in area Miaulis pelliculae lingua originali (versione Neograeca subposita) ostenduntur.
- Theatrum Apollinis paucis metris a curia distat. Mense Martio anno 1862 aedificari coeptum die 20 Aprilis anno 1864 opera Rigoletto a Iosepho Verdi composita dedicatum est. Architectus fuit Petrus Sambo Italicus. Aedificium ob similitudinem plerumque "parva Scala" appellatur. In theatro ludi scaenici, concentus musici et "Festivalia Aegaea" ("Festival of the Aegean") locum habent.
- Portus: Statua Victoriae deae mediam portus ambulationem ornat, quae milites per bellum mundanum primum mortuos commemoret. Via Petri Protopapadacis, quae a portu ad curiam pertinet, plena est tabernarum. Aedifica antiqua in orientali portus parte inter alia ad artificia hodierna exponenda adhibentur.
- Ecclesiae:
- Ecclesia Sancti Nicolai: Ecclesia in septentrionali urbis parte sita ex longiquo propter caeruleum tholum auro ornatum videtur. Anno 1870 Sancto Nicolao Myrensi dedicata inter maxima urbis templa numeratur.
- Anastasis (ecclesia resurrectionis Domini): Summo in colle sita magnificum prospectum super mare, in insulas proximas et ad Superiorem Syrum (Άνω Σύρος) praebet.
- Dormitio Sanctae Dei Genetricis: Haec ecclesia nomen ab icone ibi in narthece posita trahit, quam notissimus pictor Dominicus Theotokopoulos - melius notus agnomine El Greco - pinxit.
- Metamorphosis, ecclesia cathedralis orthodoxa.
- Ecclesia annuntiationis Domini, sola ecclesia catholica in urbe.
- Permultae domus classici generis.
- Museum industriae dedicatum.
Pinacotheca
recensere-
Portus Hermupoleos; in colle sinistra Ano Syros, in colle dextra ecclesia Anastaseos.
-
Portus noctu.
-
Via Petri Protopapadacis.
-
Ecclesia Sancti Nicolai.
-
Interiora ecclesiae Sancti Nicolai.
-
Ecclesia Anastaseos.
-
El Greco, Dormitio (ante 1567, 61.4 x 45 cm), in ecclesia Dormitionis.
Incolae notissimi
recensere- Basilius Psilaces (1829-1913), historicus Cretanus hic fuit magister scholarum
- Demetrius Bikelas (1835–1908), scriptor et primus praeses Societatis Internationalis Olympici (International Olympic Committee)
- Emmanuel Rhoides (1836–1904), scriptor et diurnarius
- Emmanuel Mpenaces (1843–1929), mercator et rerum politicarum peritus
- Eleutherius Benizelus, primus minister Graeciae, hic habitabat inter annos 1869 et 1872; rursus anno 1879/1880 hic gymnasium frequentavit.
- Marcus Bambacares (Μάρκος Βαμβακάρης), natus 1905 in vico Danaco Syri (Δανακός Σύρου), mortuus 1972 Nicaeae Atticae, fuit notissimus buzucista Graecus.
- Olga Brumas (Όλγα Μπρούμας) (natus 1949), poetria et interpres
- Stelios Mainas (Στέλιος Μάινας) (natus 1957), actor
Coniunctio communium
recensere- Portus Sanctae Mariae (El Puerto de Santa María), Hispania
Bibliographia
recensere- Christos Loukos, "Families and family structure in a Neo-Hellenic city: Hermoupolis in the mid-19th century[nexus deficit]" in The History of the Family vol. 9 (2004) pp. 317–324.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hermupolem spectant. |