La Scala (theatrum Mediolanense)

(Redirectum de Teatro alla Scala)

La Scala[1] (Itabliane plenius Teatro alla Scala), theatrum operaticum Mediolano modo neoclassicismo ad aream nomine Platea ad Scalas situm, inter orbis terrarum theatra maximi momenti numeratur. Et plateae et theatri nomen ductum est ab ecclesia sanctae Mariae Scalae, nominata nomine conditoris Reginae de Scala. Anno 1776 permissu Mariae Theresiae imperatricis[2] destructa est, ut vetere theatro ducali, incendiis diruto novum hoc loco aedificaretur. Primus ludus hic die 3 Augusti 1778 actus est opera Europa riconosciuta (Latine Europa recognita) ab Antonio Salieri composita secundum libellum Mattiae Verazi, [3]. Theatrum circiter 2300 spectatorum locum praebet.[4]

La Scala, theatrum Mediolanense operis agendis dedicatum
Theatrum noctu visum
Interiora theatri La Scala

Die 11 Maii anno 1946 post Secundum bellum mundanum, Arthurus Toscanini primum ludum duxit. Ab anno 2002 ad annum 2004 reformatum est et aedificium praesens reconstitutum est.

NotaeRecensere

  1. "... La Scala Mediolanensis, Taurinense Regium Theatrum, Vindobonensis Orchestra ...": Ephemeris
  2. Ducatus Mediolanensis in bello de successione Hispanica anno 1714 ab Habsburgensibus Hispanicis ad Austriacos Habsburgenses devenerat.
  3. Mattia Verazi, natus Roma ca. 1730 et mortuus Monaci fuit poeta aulicus et scriba a secretis Caroli Theodori principis electoris et Palatinatùs et ducatùs electoralis Bavariae
  4. Camera di commercio Mediolanesis

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad La Scala spectant.
  Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!