Grog est potio generis amararum (sour) quae iam diu ante definitione huius generis inventa est.

Eduardus Vernon classis Britannicae admiralis vicarius, "Grog" nuncupatus: tabula a Carolo Philips picta, apud Sudbury Hall in Anglia monstrata
Classiariae adiutariae lagoenas rhomii ad salarium nautarum in naves portant anno 1943 Harwich in portu Angliae (Museum Bellorum Imperatorium Londiniense)

Nautis classis Britannicae salarium rhomii (quae in insulis maris Caribaei imperii Britannici obnoxiis destillabatur) ab anno fere 1655 usque in 1970 praebebatur.[1] Anno 1740 Eduardus Vernon admiralis vicarius additionem aquae ad inebrietatem nautarum diminuendum, sacchari et suci lumiarum ad gustum incitandum sanitatemque augendam, his verbis suasit:

... ordering their half pint of rum to be daily mixed with a quart of water, which they that are good husbands may from the savings of their salt provisions and bread purchase sugar and limes to make more palatable to them ("... eis tertiaria rhomii cum congio aquae misceri mandans, quibus ii, ut sibi accommodent, si sapientes oeconomi sint, e salariis panaticisque parsis saccharum et lumias emere poterunt").[2]

Ille ergo primus, quorum scimus, mixturam aquae vitae et suci fructuum, sicut in potionibus amaris adhibetur, praecepit. Nomen huius potionis mixtae ex agnomine inventoris demitur, qui e cucullo grogram a se induto Grog a nautibus nuncupabatur. Quam rem inter primos medicus classiarius, qui et poëta, Thomas Trotter versibus anno 1781 scriptis commemorat:

A mighty bowl on deck he drew,
And filled it to the brink;
Such drank the Burford’s gallant crew,
And such the gods shall drink.
The sacred robe which Vernon wore
Was drenchèd within the same;
And hence his virtues guard our shore,
And Grog derives its name

("craterem potentem in pontem ponens ad labrum replevit, e quo nautae Burford biberunt. Talem potum dei bibent. Mitra sacra quam induebat inde tincta est. Virtus eius oram nostram protegit: exinde potio grog nominatur").[3]

  1. "Black Tot Day" apud The Fervent Shaker
  2. Eduardus Vernon admiralis, "Order for preventing drunkness" (21 Augusti 1740)
  3. Thomas Trotter, "Written on board the Berwick, a few days before Admiral Parker’s engagement with the Dutch fleet, on the 5th of August, 1781"

Bibliographia

recensere
 
Brandy sour e spiritu vini sucoque ananatum, glacie immissa, Papho in urbe insulae Cypri oblata
Eruditio
  • L. G. Carr Laughton, "Grog" in Mariner's Mirror vol. 5 no. 3 (1919) pp. 89-90
Praecepta
  • 1928 : Auguste Escoffier, L'Aide-mémoire culinaire (Lutetiae: Flammarion, 1928) p. 352 ("Grog Américain")

Nexus externi

recensere