Georgius IV (rex Britanniarum)

(Redirectum de Georgius IV Regni Uniti)

Georgius IV Augustus Fredericus (12 Augusti 176226 Iunii 1830) fuit Britanniae, Hiberniae, et Hanoverae rex ab anno 1820 usque ad mortem.

Wikidata Georgius IV (rex Britanniarum)
Res apud Vicidata repertae:
Georgius IV (rex Britanniarum): imago
Georgius IV (rex Britanniarum): imago
Georgius IV (rex Britanniarum): subscriptio
Georgius IV (rex Britanniarum): subscriptio
Nativitas: 12 Augusti 1762; St James's Palace
Obitus: 26 Iunii 1830, 1830; Arx Windesoriensis
Patria: Britanniarum Regnum, Britannia

Familia

Genitores: Georgius III; Charlotte of Mecklenburg-Strelitz
Coniunx: Carola de Brunsvigia, Maria Anna Fitzherbert
Proles: Princess Charlotte Augusta of Wales, Georgiana Augusta Frederica Seymour, George Lamb, George Seymour Crole, Emma Anne Finucane
Familia: House of Hanover

Memoria

Sepultura: St George's Chapel, Windsor

Insignia heraldica

Georgius IV (rex Britanniarum): insigne
Georgius IV (rex Britanniarum): insigne
 
Georgius IV (rex Britanniarum)

Georgius filius erat natu maximus successorque Georgii III regis et eius uxoris, Carolae de Strelicia nova et iam adolescens coepit amare effrenationem. Anno 1785 clam nupsit Catholicismi viduae. Mox ei opus fuit senatus auxilium ad aera aliena ingentia renumeranda. Vita tota semper scandalum publicum erat atque proportionem inter patrem filiumque esse pessimam minime secreta.

Die 8 Aprilis 1795 annexo Carolae, principi muliebri de Brunsvigia, nupsit, sed hoc matrimonium tam malum fuerat, ut uterque iterum divideret iam anno 1796 principe muliebri Carola Augusta (27 Ianuarii 17966 Novembris 1817) nata. Cum sui fratres officia possiderent summa militiae, Georgius manserat militum tribunus et, cum, postquam 1805 Napoléon naves, ut cogitatum erat, appulerat, postulavisset militiae officium eius generi aptum, et rex et eius ministri id negaverunt. Britannia regenda quidem fuit Georgio IV tradenda in Ianuario 1811, cum patris morbum esse insanabilem cognitum esset, sed senatus censuit se esse adductum ad potentiam eius maxime angustandam. Georgius, quod principaliter pecunia pro vita sumptuosa, qua fruebatur, accipere volebat, contentus erat, quia senatus ei addixerat pecuniam illam, minimeque intererat rationi rei publicae gerendae. Quo facto reges Britannici modo constitute regentes maxime sunt infirmati.

Post patris mortem 29 Ianuarii 1820,declaratus est rex; et 19 Iulii 1821, maxima cum lautitia coronatus, sed lautitiae eius cupiditas iam origo fuerat derisionis versuum; ita notus erat nomine "Dandy of sixty." Adolescens cum fuisset, eius amicus Georgius Bryan "Beau Brummel" fuerat pater omnium hominum nominatorum "Dandy."

Factum primum, cum rex declaratus esset, fuit divortium inter eum uxoremque Carolam, quo omnem publicam amisit gratiam. Annis sequentibus Georgius modo voluptatibus, plerumque novi alieni aeris causis, vitam agebat. Georgius poterat maxime commodare, vanissimus erat et maxime diligebat se nominatum primum Europae "gentleman." Traditur eum virum e neglegentissimis eius temporis fuisse: potorem, lusorem, cinaedum, multarum amatorem mulierum sine ulla pudore. Multi eius temporis homines eum modo nominabant "potorem et throni stupratorem." Eo regente monarchia, quae modo nepti Victoria regenti iterum auctoritatem augebat, auctoritatem accepit minimam. Cum mortuus esset, "Times" scripsit "numquam virum minus maeruerunt homines." Post mortem 1830, frater suus secundus Gulielmus IV successor fuit in throno.

Artis modus, qui oriebatur Georgio regenti, hodie nominatur "Regency."

Georgii unica filia, Carola Augusta, regia Angliae principisssa, anno 1816 nupsit Leopoldo principi Coburgi, seriori Belgiae regi, sed iam 1817 est mortua.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius IV (rex Britanniarum) spectant.
Principes Walliae

Eduardus (II) 1301–1307 • Eduardus de Woodstock 1343–1376 • Ricardus (II) 1376–1377 • Henricus (V) 1399–1413 • Eduardus de Westmonasterio 1454–1471 • Eduardus (V) 1471–1483 • Eduardus de Middleham 1483–1484 • Arthurus 1489–1502 • Henricus (VIII) 1504–1509 • Edwardus (VI) 1537–1547 • Henricus Fridericus 1610–1612 • Carolus (I) 1616–1625 • Carolus II 1641—1649 • Iacobus Stuart 1688 • Georgius (II) 1714–1727 • Fridericus 1729–1751 • Georgius (III) 1751–1760 • Georgius (IV) 1762–1820 • Eduardus (VII) 1841–1901 • Georgius (V) 1901–1910 • Eduardus (VIII) 1910–1936 • Carolus (III) 1958–2022 • Gulielmus 2022—