Furca, sive furcula, inter instrumenta escaria et coquinatoria est utensile, hodie plerumque metallicum, cuius manubrium in capite terminatur quod in nonnullos dentes angustos parumque curvos dividitur, quibus homines cibos transfigunt, aut ad eos tenendos ad cultro secandos, aut ad os tollendos.

Variae furcae, a laeva ad destram: furca bellariorum, furca condimentorum, furca acetariorum, furca cenandi, furca segmentorum carnis, furca apponendi, furca secandi.

Historia

recensere

Furcae osseae in locis archaeologicis ex cultura Qijia? (2400–1900 a.C.n.) aetatis aeneae, domu Xang (a 1600 a.C.n. ad 1050 a.C.n. fere), ac domibus Sinicis posterioribus inventae sunt.[1] Caelatura lapidea in sepulcro domús Han Orientalis (Ta-kua-liang in loco comitatús Suide provinciae Xensiae) in pictura cenandi trís pendentís binorum dentium furcas pingit.[1] Furcae similes etiam super foculum in pictura in alio sepulcro Han Orientalis in comitatu Suide provinciae Xensiae) pictae sunt.[1]

In Aegypto antiqua, magnae furcae ad cibum coquendum adhibebantur.[2]

In Imperio Romano, furcae aeneae et argenteae adhibebantur, quarum multae exempla exstantia in museis per Europam exhibentur.[3][4] Usus furcarum moribus locorum, classi sociali, et genere cibi variabatur, sed furcae temporibus prioribus plerumque utensilia solum coquendi et apponendi erant.

 
Furcae aeneae in Persia saeculo nono aut decimo fabricatae.

Furca fortasse in Graecia antiqua orta est, sed furca mensalis ut videtur in Imperio Romano Orientali (Byzantino) inventa est, ubi ante saeculum quartum usitatae erat.[5][6] Ante saeculum nonum, nonnulli nobiles Persiae barjyn, utensili simili, utebantur.[7] Ante saeculum decimum, usus furcae mensalis vulgo per Mediam Orientem sciebatur.[2]

 
Furca secandi anni 1640.
 
Culter furcaeque secandi.[8]
 
Dextra crustulorum furca cuius dens laevus dilatatur.
 
Ligneae assularum furcae binis dentibus praeditae.
 
Furca glaciei edibilis saeculi vicensimi ineuntis.
 
Furca scriblitae.

Furca in Europam Occidentalem, secundum Petrum Damianum, theologum et cardinalem,[9] invecta est a Theophano, uxore Ottonis II, Imperatoris Romani Sacri, qui exemplo in epulis imperialibus anno 972 usa est, convivias ex Europa Occidentali stupefaciens.[10] Ante saeculum undecimum, furca mensalis in paeninsula Italica magis magisque pervulgata fiebat, ante alias regiones Europaeas propter nexús historicos cum Byzantio. Praeterea, quia pasta maior victús rationis Italicae pars fiebat, furca paulatim populo grata fiebat, longum clavum ligneum summovens, quia furcae dentium trium collyras melius colligere poterant.[11][12]

Ante saeculum quartum decimum, furca mensalis vulgaris in Italia erat, atque ante annum 1600 paene universalis inter classes negotiatorum et nobilium videbatur. Hospites suas furcas et cochlearia propria ad cenam ferebant, in capsa cadena appellata; qui mos in curiam Francicam a comitatibus Catharinae Medicaeae introductus est. Furca in Portugalliam primum anno 1450 fere invecta est ab Infanta Beatrice, matre Emanuelis I regis Portugalliae,[13] sed furcae, solum saeculo sexto decimo, cum pars regiminis morum Italici fierent, in usu vulgari in Europa Meridiana erant,[14] usum in Hispania adipiscebatur,[15] atque ad Franciam gradatim extensa est. Reliquum Europae furcam saeculo duodevicensimo ascivit.[5]

Assumptio furcae in Europa Septentrionali tardior erat. Cuius usus primum Anglice descriptus est a Thoma Coryat in volumine scripturarum de suis itineribus Italicis (1611), sed multos annos affectatio mollis Italica videbatur.[16] Nonnulli clerici Catholici furcam plane improbabant; sanctus quidem Petrus Damianus furcam "subtilitatem immodica" appellavit.[12] Furca solum saeculo duodevicensimo in Magna Britannia late adhibebatur,[17] sed nonnulli fontes dicunt furcas in Francia, Anglia, et Suecia iam saeculo septimo decimo ineunte late adhibitas fuisse.[18][19]

Furca in America Septentrionali primum populo grata est tempore rerum novarum Americanarum.[2] Forma dentium quattuor saeculo undevicensimo ineunte norma facta est.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 Needham 2000.
  2. 2.0 2.1 2.2 Ward, Chad (6 Maii 2009). "The Uncommon Origins of the Common Fork". Leite's Culinaria .
  3. ""A combination Roman eating implement" (Fitzwilliam Museum)" .
  4. Sherlock 1988.
  5. 5.0 5.1 James, Thorpe, et Thorpe 1995: 305.
  6. Casey 2009.
  7. Wright 1999: 82.
  8. what's this do? carving fork doodad - practicalmachinist.com.
  9. "Θεοφανώ η Ελληνίδα βασίλισσα της Γερμανίας" 
  10. Davids 1995.
  11. Rebora 2013: 14–18.
  12. 12.0 12.1 Wilson 2012.
  13. "Livro de Cozinha da Infanta D. Maria" .
  14. Rautman 2006: 47.
  15. "Table Forks of the Medieval & Renaissance Period". The International Guild of Hospitality & Restaurant Managers .
  16. Petroski 1992: 8−9.
  17. Charing Worh (2014), Types of Cutlery in the UK, Charing Worth .
  18. bookrags.com, 2 Novembris 2010.
  19. Anette Rasmusson. "popularhistoria.se at archive.org". Web.archive.org .

Bibliographia

recensere
  • Barrière, Michèle. 2011. "La fourchette." Historia, Novembri.
  • Casey, Wilson. 2009. Firsts: Origins of Everyday Things that Changed the World. Penguin. ISBN 978-1-59257-924-2. Amazon.com.
  • Davids, Adelbert. 1995. The Empress Theophano: Byzantium and the West at the Turn of the First Millennium. Cantabrigiae: Cambridge University Press. Google Books.
  • James, Peter, Nick Thorpe, et I. J. Thorpe. 1995. Ancient inventions. Ballantine Books. ISBN 978-0-345-40102-1. Google Books.
  • Needham. 2000. "Fermentations and food science." Pars 5 in Biology and biological technology, 105–110. Science and Civilisation in China, 6. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Petroski, Henry. 1992. The evolution of useful things. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 978-0-6797-4039-1.
  • Rautman, Marcus Louis. 2006. Daily life in the Byzantine Empire. Greenwood Publishing. ISBN 978-0-313-32437-6 Google Books.
  • Rebora, Giovanni. 2013. Culture of the Fork: A Brief History of Everyday Food and Haute Cuisine in Europe. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-51845-1. Google Books.
  • Sherlock, D. 1988. "A combination Roman eating implement." Antiquaries Journal, 310–11, pl. xlix.
  • Wilson, Bee. 2012. Consider the Fork: A History of How We Cook and Eat. Novi Eboraci: Basic Books.
  • Wright, Clifford A. 1999. Mediterranean Feast: The Story of the Birth of the Celebrated Cuisines of the Mediterranean from the Merchants of Venice to the Barbary Corsairs, with More than 500 Recipes. William Morrow Cookbooks. ISBN 978-0-688-15305-2. Archivum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad furcam spectant (Fork, Eating forks).
  Vide furcam in Victionario.