Bacilla escaria
Bacilla escaria[1][2] sunt utensilia ad comedendum apta in forma paris bacillorum ex variis materiis factorum. Una manu par bacillorum escariorum tenendum est inter pollicem et alios digitos ad cibum capiendum qui ad os sit admovendus.
Saepissime in Asia orientali bacilla escaria adhibentur, ut in Sinis, Iaponia, Corea, Vietnamia, Thailandia, Singapura. Extra tales terras in popinis in quibus cibi earundem terrarum esoribus apponuntur bacilla escaria adhibentur vel saltem adhibenda proponuntur.
Bacilla escaria in Sinis antiquis orta sunt.
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad bacilla escaria spectant. |