Ioannes Hus supplicio affectus. Dieboldus Schilling senior, Spiezer Chronik (c. 1485)
Ioannes Hus supplicio affectus. Dieboldus Schilling senior, Spiezer Chronik (c. 1485)

Iohannes Hus sive Hussius fuit presbyter, rector Universitatis Pragensis et religionis in Bohemia reformator. Primus ille (post Ioannem Wycliffe in Anglia) ecclesiam Catholicam corrigendam suasit usumque indulgentiarum pontificalium reiecit. Die 18 Octobris 1414 Sigismundus imperator Sacri Romani Imperii Hus ad concilium Constantiense invitavit et ei fidem publicam dedit. Tamen Iohannes Hus a concilio haereticus iudicatus, morte damnatus, die 6 Iulii 1415 combustus est, cineribus in Rhenum fluvium proiectis. Post eius mortem Bellum Hussiticum in Bohemia usque in annum 1431 saeviebat.

Ioannes Hus in oppido Husinec Bohemiae meridianae natus est anno circiter 1370. Recentissime diem 1 Iulii 1372 proponitur, additurque duos fratres habuisse, Hieronymum anno 1370 natum qui faber fuerit, Benedictum anno 1382 qui aurifaber, filios tres Iohannis Iosephi qui ibidem anno 1330 natus esset