Forfex
Forfex est secandi vel tondendi instrumentum una manu adhibendum, quod binis constat laminis metallicis ita fixis, ut acies acutae, cum ansulae cnodaci oppositae clauduntur, inter se contra labantur.
Adhibetur forfex ad varias materies tenues secandas, inter quas sunt charta, carta crassior, folium metallicum, textum, funis, filum. Multis forficum generibus sunt proposita praecipua, quorum forfex tondendi et forfex coquinatoria sunt exempla nota. Forficibus tondendi sunt certi laminarum anguli ad capillos secandos aptissimi: capillis forfice haud apta secatis erit maius detrimentum. Forfices coquinatoria cibos sicut carnes secant et putant. Forfices etiam in avocamentis aliisque artibus oblectationis utiles sunt.[2]
Forfices hodiernae ergonomice saepe designantur, ex thermoplastica cum manubriis e latice compositis, quae sinunt ut homo comprehensionem aut validam aut exactam adhibeat.
Pinacotheca
recensereIn pelliculis
recensere- Dead Again (1991)
- Edward Scissorhands (1990)
- Running with Scissors (2006)
- Us (2019)
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "Shears: Roman Period," Museum Artium Metropolitanum.
- ↑ Hannigan 2006; Leech 2014.
Bibliographia
recensere- Auch, Alison. 2003. Garden tools. Minneapoli Minnesotae: Compass Point Books. ISBN 0756504481.
- Hannigan, Paula. 2006. The super scissors book. Illustrationes Brenda Sexton; photographemata Peter Fox et Joseph Quever. Palo Alto Californiae: Klutz. ISBN 9781591742036, ISBN 159174203X.
- Leech, Christine. 2014. Scissors, paper, craft: 30 pretty projects all cut, folded, and crafted from paper. Photographemata a Keiko Oikawa facta. Hauppauge Novi Eboraci: Barron's. ISBN 9781438004709, ISBN 1438004702.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad forficem spectant. |