Boeoticum Foedus[1] fuit foedus quindecim civitatum (πόλις) in Boeotia, quod Thebanis ducentibus a sexto usque ad quartum saeculum a.C.n. in Graecia antiqua floruit. Civitates oligarchiis rectas (qui agros possidebant civitate soli fruebantur) velut in unam confoederatam civitatem consociabat. Primi Boeotii in Graecia haec instituta foederata experti sunt quae postea multiplicata sunt in Aetolia, Arcadia, Achaia... Summum culmen fortunae in Pugna Leuctrica anno 371 a.C.n. attigerunt, cum exercitus Boeoticus, Epaminonda Thebano duce, phalangem Lacedaemoniam, quam hactenus in acie vinci posse non creditum erat, funditus evertit.

Boeotiae antiquae civitates.

Historia recensere

Bello Peloponnesiaco - praeter Plataeas quae tum dirutae sunt et incolae Athenas confugerunt[2] - Boeotii socii Peloponnesiorum adversus Athenienses fuerunt. Parta victoria (404 a.C.n.) a Lacedaemoniis mox defecerunt ita ut paulo post bello Corinthio socii Atheniensium et Corinthiorum adversus Lacedaemonios fierent. At pace sive Antalcidae sive Regis dicta (386 a.C.n.) foedus Boeoticum dissolutum est quia condiciones pacis quamvis resistentibus Thebanis iusserant omnem civitatem Graecam liberam et sui iuris esse oportere. Iam tamen anno 379 a.C.n. restitutum estː abhinc non tantum consilium foederale sed etiam comitium commune civium fuit[3].

Foedus primum in undecim circulos, dein ab anno 379 in septem divisum est, quorum quisque unum e boeotarchis designabat quibus imperium collegiale dabatur, sed Gorgida, Epaminonda, ac Pelopida ducibus, Thebae ab anno 378 a.C.n.[4] tanto alias foederis civitates dominari coepit, ut eas civitates, quae defecerant, circa annum 375 a.C.n. non solum sub dicionem redigerent, sed urbes earum (Plataeas[5] ac Thespias) delerent. Certe apud rerum gestarum scriptores illius aetatis in scriptis Thebani pro Boeotiis poni solebant. Thebanis anno 375 a.C.n., consilio pacis redintegrandae Spartae habito, foederati ne singuli iurarent, quo autonomia eorum agnita esset, recusantibus, Lacedaemonii bellum indixerunt, quo bello Leuctrica victoria Thebanis per aliquot annos summum in Graecia imperium (Graece: ἡγεμονία) dedit.

Notae recensere

  1. Le Dictionnaire des Antiquités Grecques et Romaines de Daremberg et Saglio (1877-1919).
  2. Thucydides II.71-78
  3. Claude Mossé et Annie Schnapp-Gourbeillon, Précis d'histoire grecque, 1999ː 239-240.
  4. Postquam Pelopidas Cadmeam liberavit.
  5. Pausanias, Descriptio Graeciae IX.1. Xenophon, Hellenica VI.3.1

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus interni