Flumen Flavum
Flumen Flavum[1] (vel Luteum[2] vel Croceum[3]; Sinice simplice 黄河, Sinice antique 黃河 Huáng Hé ; Mongolice Hatan Gol 'Flumen Regina'[4][5]) longitudine est secundum flumen in Sinis (post Flumen Yangtze) et sextum in orbe terrarum, circa 6564 km longum.[6][7] Flumen, ex Montibus Bayan Har in Provincia Qinghai in Sina occidentali ortum, ad orientem per novem provincias Sinicas transit atque in Mare Bohaiense influit. Transversa pelvis Fluminis Flavi sectio est 1900 km oriente ad occidentem et 1100 km septentrionalibus ad meridiem. Summa pelvis area est 742 443 km².
Flumen Flavum inculabulum civilizationis Sinicae appellatur, quia sua pelvis est ortus antiquarum civilizationum Sinicarum et fuit divitissima in nova historia Sinica regio, sed frequentes vastantesque inundationes, cum limus ex locis superiis adlatus alveum in cursu inferiori iterum atque iterum elevaret, aliquando supra agros circumdatos, flumini dederunt nomina 'Dolor Sinarum" et "Pestis Han Filiorum."[8]
Apud primas litteras Sinicas, Flumen Flavum He (河) simpliciter appellatur, verbum quod in sermone hodierno tantum 'flumen' significat (antiquis autem temporibus, signa 川 et 水 'flumen' significabant). Nomen Flumen Flavum (黃河) primo apparet in Liber Han (漢書 vel litteris simplicibus 汉书, Hàn Shū) per Domum Han Occidentalem (206 a.C.n.–9 p.C.n.) scriptus. Nomen Flumen Flavum perennem aquae lutulentae colorem flavum in inferiori fluminis cursu describit. Color e solo loessaceo in aqua suspenso venit.
Aliquando Flumen Flavum poetarum more "Fluxionem Lutulentam" (simplice 浊流, antique 濁流, Zhuó Liú). In Qinghai, fluminis nomen Thibetanum est "Flumen Pavonis" (Wylie 玛曲 Ma chu ; 瑪曲 maqu).
Fluxus
recensereFlumen Flavum in reservato "Trium fontium flumina" haud longe a fontibus fluminis Caerulei et Mecongi in provincia Qinghaiensi oritur. In fluxu superiore inter montes planitiei montanae Thibetanae multas versuras facit; postea ad boreorientem fluens in provincia Gansuensi in planitiem elatam Loessaceam egreditur, ubi multum solum loessaceum aquis suis accepit, a quo et colorem et nomen habet. Lanzhou provinciae Gansuensis caput in ripa eius situm est. Per Ningxiam transit (cuius caput Yinchuan etiam ad flumen Flavum situm est) et in Mongoliam Citeriorem intrat, in steppis cuius siccis "Versuram Magnam" (Sinice Hetao) facit et ad meridiem vertit.
In fluxu medio diu ad meridiem fluens provinciarum Xensiae et Xansiae confinium facit; ad orientem vertit et per confinium Xansiae et Honaniae, postea per Honaniam ipsam fluit, ubi haud longe a flumine Zhengzhou provinciae caput patet. In fluxu inferiore e Honania egrediens per Xantoniam provinciam fluit, ubi Cinanum Xantoniae urbs capitalis ad ripas eius stat, et in Xantonia in mare Flavum se effindit.
Tributarii
recensereTributarii Fluminis Flavi sunt (a fontibhus ad ostium):
- Flumen Album (白河)
- Flumen Atrum (黑河)
- Flumen Stellare (湟水)
- Flumen Daxia (大夏河)
- Flumen Tao (洮河)
- Flumen Zuli (祖厉河/祖厲河)
- Flumen Qingshui (清水河)
- Flumen Dahei (大黑河)
- Flumen Kuye (窟野河)
- Flumen Wuding (无定河/無定河)
- Flumen Fen (汾河)
- Flumen Wei (渭河)
- Flumen Luo (洛河)
- Flumen Qin (沁河)
- Flumen Dawen (大汶河)
- Flumen Kuo
- Flumen Jing(泾河
Horum tributariorum, Flumen Wei ext maximus.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Studium Biblicum Franciscanum, Liber annuus / Studium Biblicum Franciscanum vol. 24 (1974) p. 87
- ↑ Martinii Novaus Atlas Sinensis, p. 2.
- ↑ Ibidem.
- ↑ geonames.de: Huang He.
- ↑ Hoc est nomen in usu Mongolium Interiorum. Mongoles Exteriores flumen Shar Mörön [Шар мөрөн] 'Flumen Flavum' usitate appellant.
- ↑ Yellow River (Huang He) Delta, China, Asia.
- ↑ Historia Sinica confirmat Flumen Flavum suum cursum septies decies mutavisse.
- ↑ "A Troubled River Mirrors China’s Path to Modernity", New York Times 19 Novembris 2006, p. 4.
Bibliographia
recensere- Sinclair, Kevin. 1987. The Yellow River: A 5000 Year Journey Through China. (Ex documentario televisifico). Chatswood, Sydneii Australiae: Child & Associates Publishing. ISBN 0-86777-347-2.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Flavum spectant (Huang He, Yellow River). |
- Flumen Flavum, in pagina "Yellow River Conservancy Commission" apud situm yellowriver.gov.cn
- Flumen Flavum apud situm cis.umassd.edu
- Pellicula apud video.nytimes.com