Mare Flavum
Mare Flavum[1] (Sinice 黃海) est corpus aquae quod inter Sinas et Coream iacet. Mare Occidentale sunt alia nomina maris.
SitusRecensere
A parte orientali paeninsula Coreana a mari Iaponico mare Flavum separat; per fretum Coreanum ad mare Iaponicum iter navigationis est. Ad meridiem mare Flavum mari Sinensi Orientali adiacet; confinum eorum est linea ab extremitate Coreae australi ad ostium fluminis Caerulei. Pars septentronalis maris Flavi saepe mare Bohaiense nuncupatur; ibi et sinus Leaotungensis paeninsulam Leaotung a terra continente separat.
FluminaRecensere
Flumen Flavum et Leao flumen in mare Flavum effunduntur.
PortusRecensere
Ultima Sinarum, cuius pars nunc est Portus Arturi priscus, et Portus Eduardi (Wēihǎi) portus maris Flavi sunt.
NotaeRecensere
- ↑ "Hoanges et Kianges. Tous les deux se déchargent dans la Mer Jaune, Lat. Mare Flavum" (p. 5 apud Google Books)
Nexus externiRecensere
Situs geographici et historici: Locus: 35°0′0″N 123°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |