Mare Bohaiense[1] (Mandarinice  ; Pinyin Bó Hǎi ; Wade–Giles Po-hai), etiam Sinus Bohai et Bohai vel Bo Hai appellatum, est intimus Maris Flavi sinus in litore Sinarum Boreo-Orientalium et Septentrionalium. Sua area est circa 78 000 km2. Propter propinquitatem Pecini, capitis Rei Publicae Popularis Sinarum (RPPS), mare est una ex occupatissimis orbis terrarum viis marinis.

Conlocatio Maris Bohaiensis
Conlocatio Maris Bohaiensis.

Historia

recensere

Mare Bohaiense usque ad saeculum vicensimum ineuns Sinus Ziliensis[2] (Mandarinice 直隸海灣 Zhílì Hǎiwān ; Anglice Gulf of Chihli) et Sinus Bezili[3] vel Bezili (Mandarinice 北直隸海灣 Běizhílì Hǎiwān) saepe appellatum est. Zili et Beizili fuerunt provinciae historicae in regione circa Pecinum.

Geographia

recensere

Mare Bohaiense a paeninsulis Leaotung Shandongque finitur. Temporibus recentioribus factum est una ex occupatissimis viis marinis. Sunt intra Mare Bohaiense tres sinus maiores: Sinus Laizou ad meridiem, Sinus Leaotungensis ad septentriones, et Sinus Bohaiensis ad occidentem. Ante orientalissimum Maris Bohaiensis finem, inter australissimum Paeninsulae Leaotung finem et septentrionalissimum Paeninsulae Sandong finem, iacet Fretum Bohaiense (Mandarinice 渤海海峡). Flumina quae sinum intrant sunt flumina Flavum, Hai, Leao, Luan. Sunt in regione sinus nonnullae copiae petrolei, inter quas Locus Shengli. Graves greges insulares vel insulae in sinu sunt Insulae Changshan (长山列岛), Insula Changxing, et Insula Xizhong (西中岛). Divisiones RPPS gradus provinciarum quibus sunt ora secundum Mare Bohaiense sunt, a meridie modo horologii? ientes: Provincia Shandong, Provincia Hebei, Municipium Tianjin, et Provincia Liaoning.

Urbes maiores secundum ora Maris Bohaiensis

recensere

Cuniculus

recensere

Administratio RPPS mense Februario 2011 nuntiavit se cuniculum viarium ferriviariumque trans Fretum Bohaiense ad coniungendas paeninsulas Liaodong Shandongque construere, cuniculum futurum esse 106 km longum confectum.[4]

Hydrocarbonia

recensere

Sinui Bohaiensi sunt maiores petrolei gasiique copiae, quae multum productionis ante litus suppeditant. Maior regionis locus est Shengli, qui, post decennium 197 adhibitus, circa 500 000 barrels? per diem iam generat, sed decrescit.[5]

Nexus interni

  1. Asahi Shimbun, "China To Build Undersea Tunnel Crossing Bohai Strait", 18 Februarii 2011.
  2. China. Background. US Energy Information Administration.

Lapsus in citando: <ref> tag with name "fons-nominis-desideratus" defined in <references> is not used in prior text.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Bohaiense spectant.
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!