Aperire sectionem principem
Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Rosales 
Familia : Moraceae 
Tribus : Ficeae 
Genus : Ficus 
L.
Subgenus : Sycomorus 
Species : Ficus rubrivestimenta 
Whitfeld et Weiblen, 2010
   

Ficus rubrivestimenta est species generis Fici familiae Moracearum, in provinciis Madangensi et Orientali Papuae Novae Guineae atque in provincia Papua et Paeninsula Capitis Avis endemica. Planta est arbor ad 4 metra alta, quae plerumque in secundariis et primariis terrarum humilium silvis pluvialibus habitat.

Propria diagnosis Latina, ab inventoribus ipsis scripta: "Similaris [sic] ad F. erythrospermum Miq. sed foliis maturis rubellis venis" (Whitfeld et Weiblen 2010:4).

Folia ad extrahendum fucum rubrum cocta limbis gramineis saccisque lineis adhibentur (Whitfeld et Weiblen 2010:7).

BibliographiaRecensere

  • Whitfeld, T. J. S., et G. D. Weiblen. 2010. Five new Ficus species (Moraceae) from Melanesia. Harvard Papers in Botany 15:1–10.
  Haec stipula ad Moraceam spectat. Amplifica, si potes!