Ferriviae Berna–Lötschberg Mons–Sempronius Mons
Ferriviae Berna–Lötschberg–Sempronius (acronymo B. L.S.) sunt societas Bernae quae ferrivias in pagis Helvetiae Berna, Valesia, Novicastrum, Friburgum, Lucerna et Salodurum gerit.
HistoriaRecensere
B.L.S. die 24 Aprilis 2006 condita est ex unione societatum S.A. bernensium BLS Ferrivia Lötschberg (condita 1906) et Ferriviae Mittelland (RM). A societate BLS vetere recepit retem ferriviarum inter urbes Novicastrum, Friburgum, Biennam, Lucernam, Thunam, Interlacum et Brigam sicut a societate R.M. lineam ferriviarum Monasterium-Salodurum-Thuna.
VecturaRecensere
Linea ferriviae transit in Alpibus nonnullos cuniculos sicut cuniculum Lötschberg veterem inter urbes Kandersteg et Goppenstein in Valle Illiaca superiore vel cuniculum Lötschberg novum inter Frutigen pagi Bernae et Vispam in pago Valesia.
B.L.S. Cargo est societas affiliata vecturae onerariae anno 2001 condita tramines inter Germaniam et Italiam ducens trans montem Sempronium inter Valesiam et urbem Italicam Oscelam Lepontiorum.
Navigatio lacuum Briensis et Tunensis a Ferriviae Berna–Lötschberg Mons–Sempronius Mons geritur.[1]
PinacothecaRecensere
Tramen onerarium contineriorum cum hamaxa B.L.S. Connnecting Europe
Machina vectrix historica B.L.S.
Tramen cum autocinetis onerariis
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferriviam B.L.S. spectant (BLS, Bern Loetschberg Simplon). |
NotaeRecensere
BibliographiaRecensere
- Kilianus T. Elsasser, Stephanus Appenzeller: Pionierbahn am Lötschberg. Die Geschichte der Lötschbergbahn. Turico 2013.