Lacus Briensis (Theodisce Brienzersee) est lacus in regione Alpium Bernensium in valle fluminis Arurae pagi Bernae situs.

Geographia

recensere

Lacus inter urbes Meiringen, Briense et Interlacus, sub montibus Mons fragilis et Mons ruber Briense iacet et 29,8 chiliometra quadrata habet.

Peregrinatio

recensere

Apud magnum deversorium Rivuli Cataractae super rivum ad meridiem lacus antiqua ferrivia rotae dentatae ad portam navigationis ducit. Cursus navium a Ferriviae Berna–Lötschberg Mons–Sempronius Mons geritur. Inter naves lacus Briense sunt navis vaporaria Lötschberg et navis motri Roberti Baden Powell.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Briensem spectant.