Ezechiel Uricoechea
Ezechiel Uricoechea (natus Bogotae die 10 Aprilis 1834, mortuus Beryti die 28 Iulii 1880) fuit philologus et vir scientiae peritus Columbianus.
Parentes eius fuerunt Iosephus M. Uricoechea et Mariana Rodríguez. Natus Ezechiel Franciscus ab Asis, 9 Aprilis 1834. Cum esset tredecim annos studeretque Philosophiae in seminario minore, ducebat cathedram Trigonometriae, pro magistro, eo quod vicerat certamen mathematicae.
Anno 1849 migratus est in Civitates Foederatas, ubi studuit medicinae in Universitate Yalensi Novi Portus. Exiit diplommatus anno 1852, disserens de Cinchona, id est, de medicinali vi arboris quinae. Videtur nunquam artem exercuisse. simul atque opusculum eius editum est apud Novi Eboraci Praeconem (New York Herald), sub titulo Aurariae Novogranatenses (The Golden Mines of New Granada).
Sine mora, iter fecit in Europam. Monente Humboldt, ingressus est in universitatem Gottingensem. Ibi edidit Commentarius de antiquitatibus Novogranatensibus, Berolini, 1854; quod opus habetur fundamenta scientiae archaelogicae Columbianae. in eo agitur de indigenis Columbianis, nec non de Mexicanis et Pervuianis et Bolivianis. Ea in universitate gradum obtinuit Ph. D. et M. A., anno 1854, disserens de Chymia et Mineralogia. Sequenti anno se dedit Astronomiae in tutela M. Quetelet, in civitatis Bruxellae obseruatorio. Haec scientia ei erat fundamentum ut componeret opus Tabulae geographicae Columbianae.
Regressus Bogotam anno 1857, docuit ibi chymiam 1858-68 in Schola Superiori Nostrae Dominae Rosarii. Interdum scripsit Elementa Mineralogiae ad usum auditorum... (1859) ediditque Tabulae geographicae Columbianae (Londinii, 1860). Coepit studium linguae Arabicae “ut sciret vocabula propria Metallorum, Mineralogiae nec non Metallurgiae in sermone Castellano. [...] auctores enim Iberici nil edunt nisi conversiones e Gallica lingua”, sicut ipse in epistula ait. Eodem 1859, creavit Societas Naturistorum Novogranatensium, cuius consilium erat complere labores sapientissimi I. C. Mutis et F. I. a Caldas; quae societas vulgabat eius inuenta in ephemeride Oblata Columbiana ad scientias et artes (1860-61). Itinera fecit in indigenas ut depingeret eorum mores ac linguas.
Cum esset Columbia in bellum diuturnum implicata, exiit iterum Uricoechea in urbem Parisios anno 1868. interea librarius, societate coniunctus Rufino I. Cuervo. Coepit item bibliothecam nomine Collectio linguistica Americana, cuius tomus primus, scilicet Grammatica, vocabularium, catechismum et confessionarium linguae Chibchorum..., editus est Parisiis anno 1871. Secuti sunt tomus secundus, sc. Linguae Paezorum, anno 1877; et tertius, sc. Linguae Goajirorum, anno 1878; omnes diligentissima Uricoecheae cura. Foedere rupto, editor pergit usque ad volumen XXV, ubi R. de la Grassier agit de lingua Aztecorum.
Anno 1872 iter intendit in Matritum, ubi dedit operam condendis Academiis Linguae sociatis Americanis, cum esset lex a Hispana Academia prolata anno 1870. exiit simul Alphabetum phoneticum linguae Castellanae, Matriti, 1872. Coepit interim Bibliographia Columbiana –ut suplementum in Ephemeris Latino-Americana, Parisiis 1874–, cuius exierunt libelli duo; tum cessavit ephemeris¬. Eodem vero anno creatus est socius Academiae Columbianae.
Necnon ita dedit operam linguae Arabicae discendae, ut certamen vinceret eiusdem docendae apud Liberam universitatem Bruxellae exeunte anno 1878. quam ob rem coepit conversionem ad usum auditorum: C. P. Caspari Grammatica Arabica, e IV editione Germanica translata aliquantoque perpolita ab E. Uricoechea, edita anno 1880, Bruxellae-Parisiis. Finitis vero ludis, voluit in Orientem tendere; medio autem itinere in Damascum Syriorum, vita eum priuavit morbus, apoplexia qui vocatur, 28 Iulii 1880. Sepultus est Berythi in coemeterio Zeitouni; reliquiae tandem rediderunt in Columbiam anno 1970.
Opera
recensereInter alia edidit in lucem:
- Commentarius de antiquitatibus Novogranatensibus, Berolini, 1854
- Antigüedades neogranadinas (versio Hispanica) Textus
- Tabulae geographicae Columbianae (Londinii, 1860).
- Elementa Mineralogiae ad usum auditorum... Bogotae (1859)
- Collectio linguistica Americana, cuius tomus primus, scilicet Grammatica, vocabularium, catechismum et confessionarium linguae Chibchorum..., Parisiis anno 1871.
- Alphabetum phoneticum linguae Castellanae, Matriti, 1872.
- Bibliographia Columbiana, ut suplementum in Ephemeris Latino-Americana, Parisiis 1874.
- C. P. Caspari Grammatica Arabica, e IV editione Germanica translata aliquantoque perpolita ab E. Uricoechea, 1880, Bruxellae-Parisiis.